Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 576


prestitui, qui negligentes solicitent, et unicuique
iniungant quod ipsum oporteat facere. Ostenso utile esse
castra construere, et qualiter etiam praesentibus hostibus
construenda sint castra: reliquum est declarare quae
sunt attendenda in constructione castrorum. In faciendis
enim fossis, et in construendis castris inter quorum
spatium est exercitus collocandus, tria sunt consideranda.
videlicet situs, forma; et munitionis modus. Circa situm
(quantum ad praesens spectat) sunt quatuor attendenda.
Primo ut sibi copia aquae. et aliorum quae sunt exercitui
necessaria. Secundo non debet esse ibi vicinus mons
aliquis, a quo possit exercitus impugnari. Tertio circa situm
consideradum est spatium ut pro numero bellatorum
accipiendum est spatium, circa quod sunt munitiones
erigendae: ut non accipiatur de spatio ultra quam requirat
huiusmodi multitudo, nec etiam accipietur tam
modicus, ut ultra quam debeat, oporteat exercitum constringi
et constipari. Quarto si oporteat in loco illo exercitum
moram contrahere, et adsit possibilitas est eligenda
circa situm salubritas aeris. Nam in exercitu non solum
cavenda sunt vulnera hostium, sed ut offert se facultas,
cavendae sunt pestes morborum. Declarato ergo quae
sunt attendenda circa situm castrorum: declarandum est,
qualis debaet esse eorum forma. Videtur autem velle
Vegetius, munitiones et fossas fiendas circa exercitum
debere habere formam quadrilatereum oblongam. Attamen
quia figura circularis est capacissima, est elegibilius
facere munitiones secundum circularem formam, vel secundum
multorum angulorum: quia si multum timeretur
de impetu hostium, oporteret foveas facere multorum
angulorum, eo quod illa est magis defensioni apta, ut
infra patebit. Talis itaque forma est melior in constructione
castrorum, nisi loci situs impediat. Nam contingit
aliquando situm illum non pati talem formam. In tali
ergo casu construenda sunt castra semicircularia, triangularia,

Torna all'inizio