Papias: Ars Grammatica

Pag 38


uero precedit in illis que a femininis Grecis in e longam desinentibus
uel que a uerbis Grecis circumflexis deriuantur, ut
"Crete, Cretueus", "Ptolomo, Ptolomaeus"; oe , ut "Euboeus", "Euroeus".
19 Scire autem debemus quia e inuenitur producta ante
us , cum pro ei , ponitur apud nos, ut "spondeus" pro "spondeios",
"Achilleus" pro "Achilleios". 20 Est etiam, quando abiciunt i et e
corripitur, ut "Hectoreus"; quod fit cum possessiuum superat genitiuum
primitiui, ut "Hectoros, Hectoreus"; quod autem "Tiphoeus"
e corripit, a "Tiphon" uel "Tiphos" nominatiuo fit, non a
"Tiphoeus". 21 Ideo autem ei in e longam, et non in i , quia i penultimam
ante uocalem non producunt Romani, nisi in "fio", et
in genitiuis in ius desinentibus, et in dissillabis Grecis - "dius,
dia", "chius, chia" - et in paucis aliis, que pro e i habuerunt, ut
"Lycius", "Langia", "Argia". 22 Inueniuntur tamen auctores in nominibus
urbium in ia desinentibus apud Grecos uarie proferentes,
"Alexandria" et "Alexandrea", "Nicia" et "Nicea", et cetera.
23 Est tamen in huiusmodi quando ei diptongus in i longam conuertitur,
sequente u loco digamma, ut "Argeios", "Argius" (dicitur

Torna all'inizio