Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 152


sicut de Spiritu sancto qui est amor, ut dicit Gregorius. Dicitur I Cor .
2[,10] quod «scrutatur etiam profunda Dei». Secundo vero modo
amatum dicitur esse in amante per quandam complacentiam in affectu
eius; e converso autem in quantum amans querit amatum perfecte habere
quasi ad intima illius proveniens secundum amorem concupiscentie; secundum
vero amorem amicitie dicitur esse in eo in quantum voluntatem
amici reputat suam. Et propter hoc proprium est amicorum eadem velle
et nolle et in eisdem tristari et gaudere, secundum Philosophum in
IX Ethicorum et in II Rethorice . Et ex ista ratione pars preamat totum
sibi, quia scilicet pars est in toto et e converso, secundum Philosophum
in IV Phisicorum . Sed pars non est proprie in se ipsa quia, secundum
Philosophum ibidem, nichil potest esse in se ipso per se neque per accidens
primo, sed aliquod totum dicitur esse in se ipso in quantum pars eius
est in altera parte, puta vinum in amphora; nisi forte esse in se ipso
accipiatur secundum intellectum negativum secundum quem Deus, qui
est simplicissimus, dicitur esse in se ipso in quantum non est in altero.
Et preterea si pars aliquo modo dicatur esse in se ipsa, hoc habet in
quantum ipsa est in toto, quia nec aliter est pars.
Tertius effectus amoris est extasis, idest ponit hominem extra se,
iuxta illud Dyonisii c. 4 De divinis nominibus «Est autem divinus amor

Torna all'inizio