Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 162


exinde in aliquo, contraria ingerente. Quod.si quispiam homo de
predictis servis, et ancillis, et cespitibus, et de supradictis terris, et
silvis, et montibus, et vallibus, seu et collibus, et toronibus, et
paludibus, et pascuis, aquis, ripis de predicto monasterio tollere,
aut subtrahere, vel minuare quesierit, aut abbatibus, vel custodibus
eius aud hanc nostram concessionem confirmacionis in quocumque
violare presumpserit, sciat se compositurum in prefato monasterio,
et eius custodibus, atque rectoribus auri puri libras mille,
et hec concessio firma et stabilis maneant in perpetuum. Ut autem
hec nostra concessio verius observetur, manu propria scripsimus,
et ex anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum domni Pandolfi
excellentissimi principis. Adelchisi scriba, ex iussione supradictae
potestates, scripsi. Data .V. kalendas ianuarias, anno vicesimotercio
principatus domni Pandolfi, et octavo anno principatus
domni Landolfi gloriosis principibus, indiccione nona. Actum in
civitate Capuana.
PRECEPTUM PRO EDIFICANDIS TURRIS AD CASTELLIS.
IN nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. Pandolfus
et Landolfus, divina ordinante providencia, Langobardorum
gentis principes. Cum principalis excellencia peticione dilecti
sui petenti clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum,
presencium scilicet ac futurorum sollercia, quia Ardericus
venerabilis episcopus obsecravit nostram excellenciam, quatenus
ob amore Dei omnipotentis, et salvacionem anime nostre

Torna all'inizio