5. Praeterea, gratia quae in baptismo confertur, fomitem diminuit. Sed augmentata
causa, crescit effectus. Ergo si maior gratia infundatur, fomes plus minorabitur.
Ergo tantum poterit gratia augmentari quod fomes ex toto tollatur.
SED CONTRA, Galat. 5, 17: «Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem
adversus carnem»; et tamen illis loquitur qui per baptismum renati erant. Ergo
per baptismum talis rebellio non tollitur. Hoc etiam habetur per illud Rom. 7, 17:
«Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum», idest fomes peccati,
ut Glossa dicit.
Praeterea, ex concupiscentia parentis procedit originale in prolem, ut supra
dictum est. Si ergo baptizatus concupiscentiam fomitis non haberet post baptismum,
nullus in peccato originali filium generaret: et hoc supra improbatum est
a Magistro. Ergo baptismus concupiscentiam non tollit ex toto.
Solutio
Respondeo dicendum, quod peccatum originale est primo et per se infectio
naturae, et per consequens inficit personam, secundum quod dispositio naturae
in personam redundat; et secundum hoc duplex poena originali debetur. Una
inquantum personam inficit, scilicet carentia divinae visionis: visio enim divina
actum quemdam designat; actus autem omnis personae est, quia actus individuorum
sunt, ut Philosophus dicit; unde et carentia visionis ad personam referenda
est, cum opposita sint circa idem. Alia poena debetur sibi inquantum
naturam inficit, sicut necessitas moriendi, passibilitas, rebellio carnis ad spiritum,
et huiusmodi: quae omnia ex principiis naturae causantur, et speciem
totam consequuntur, nisi miraculose aliter contingat.
Dicendum est ergo, quod baptismus infectionem originalis mundat, secundum
quod infectio naturae in personam redundat: et ideo per baptismum illa poena
tollitur quae personae debetur, scilicet carentia divinae visionis: non autem
baptismus removet infectionem naturae, secundum quod ad naturam per se
refertur; sed hoc erit in patria, quando nostra natura perfectae libertati restituetur;
et ideo oportet quod remaneat illa poena post baptismum quae culpae
originali debetur secundum quod naturam inficit; et huiusmodi est fomes,
necessitas moriendi, et huiusmodi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum hoc quod culpa deletur, etiam poena
sibi respondens tollitur, ut ex dictis patet, et ideo nihil iniustum consequitur.
Ad secundum dicendum, quod in omni effectu quod per se iustitiae est, potentior
est gratuita iustitia quam originalis; sed excludere huiusmodi poenalitates,
non est effectus iustitiae, inquantum iustitia est; sed fuit effectus originalis
|
|