et in aliam rationem cum quadam venustate trahuntur (3) et  
ideo tropi a gramaticis nominantur Quarum prima grece dicitur  
onomatopeia, latine vero nominatio, (4) que nos admonet ut,  
cuius rei nomen non sit aut satis idoneum non sit, eam nos met  
verbo idoneo nominemus. (5) Et hoc quandoque facimus ad  
imitationem soni, ut: 'tinnire', 'mugire', 'rudere', 'murmurare',  
'sibilare', 'vagire'; (6) quandoque causa rei significande, id est  
amplificande, ut: 'Fragor civitatis maximus est auditus', id est  
tumultus civium maximus: quod ab arboribus tractum est. 
(7) Et ne odium pariat assiduitas novi verbi, raro isto genere  
est utendum. Valde tamen, ubi fuerit commodum, totam orationem  
talis novitas exornabit. 
39. (1) PRONOMINATIO. 
(2) Pronominatio est que velut extraneo quodam vocabulo  
sive cognomine demostrat id quod suo non potest nomine appellari,  
(3) ut si loquerer sic de Graccis: 'Nepotes Affricani fuerunt  
tales'. Fit enim hec causa laudandi, quia nomen Affricani omnibus  
erat gratum sed nomen Graccorum omnibus odiosum. (4)  
Quandoque fit causa vituperandi, ut si de alico eretico ita dicas:  
'Ecce alter Arrius qui ecclesie veritatem impugnat'.
  |  
  |