Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 48


EXPOSITIO TEXTUS
«Diabolus per serpentem tentabat, in quo loquebatur». Modus quo Angeli boni
vel mali in assumptis corporibus loqui possunt, supra, dist. 8, qu. 1, art. 4,
tactus est.
«Serpens dictus est esse callidior». Videtur hoc esse falsum: quia quodcumque
animal diabolus assumpsisset, eamdem calliditatem habuisset, si propria calliditate
astutus non erat, ut ipse subdit. - Sed dicendum, quod in his quae visibiliter
gerebantur, ea quae non videntur, intelligi poterant. Serpens autem etsi astutiam
ad nocendum homini spiritualiter ex se non haberet, habet tamen astutiam
ad nocendum sibi corporaliter; unde astutia exterior serpentis astutiam spiritualem
daemonis designat; et ideo callidior aliis animantibus dicitur propter
astutiam daemonis, qua movebatur, per quam et diabolus designabatur.
«Sicut per energumenos et phanaticos». Energumeni dicuntur quasi interius
laborantes ab «en» quod est in, et «erge» quod est labor. Phanatici dicuntur ex
hoc quod in fanis, vel templis idolorum a daemonibus responsa accipiebant.
Sed utrumque hic pro arreptis a Daemone accipitur.
«Avaritia immoderata habendi cupiditas». Hoc quod hic dicitur de avaritia,
non est intelligendum de ea secundum quod est speciale vitium, unum de septem
capitalibus; quia sic non differt a superbia, quae est appetitus immoderatus
propriae excellentiae; sed sumitur hic avaritia prout est generale vitium ad
omnia peccata, quae in appetitu quorumcumque bonorum naturalium consistunt,
ut curiositas, superbia, et huiusmodi, ut distinguit Augustinus.

Torna all'inizio