Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 216


praevalentibus hostibus sola fortunali praesumptionis
audacia, quae contra ecclesiasticos
vigoris cotidie plus habebat, cardinalis praedictus
sponte vertit terga Manfredo, et, Apulia
derelicta, usque Beneventum fuga continuata perrexit.
Manfredus vero insequebatur denuo e vestigio
fugientes. Sed, eo appropinquante finibus
Beneventi, cardinalis fugam resumpsit versus
Aliphium properando. Cum enim arma non sedeant
humeris clericorum, nec expediebat nec
tutum erat quod praeferretur in tanto negotio
cardinalis gentibus bellicosis, et quod praeesset
exercitui bellatori. Clericus quidem nec se potest
ad pugnam, nec alios animare, cujus exercitium
liber est tantum. Et ideo imprudenter capitaniae
recipit praesidium, et minus provide sibi militia
regenda committitur. Quod, si quandoque talibus,
quorum usus spiritualia et iis annexa censentur,
subjiacitur regendus exercitus, non est mirum si
sub eorum magistratu multitudo fiat debilis industriis
animationis vocibus non adjuta, et tanquam
exanimis et imbecillitate regentis occumbat
et corruat paucitati. Verum adhuc habet relatio
plurimorum et quorundam divulgata opinio,
quod, quando Manfredus romanam curiam
visitavit, dominus Octavianus propter plura merita,
quibus Manfredus alios praecellebat, in ejus
adeo exarsit amorem, quod pro eodem ardua
studuisset liberaliter exercere. Unde asseritur
quod, illius amoris instantia, quem in eo conceperat,
et dilectionis etiam instigatus, quam
domus cardinalis praedicti ad Fredericum habuerat,
cui sub gebellinitatis nomine quantum
poterat adhaerebat, idem cardinalis, statum Manfredi
affectans ad sublime transcendere, sibi cessit
in regno, et cum potuisset proculdubio feliciter
habuisse triumphum, si congregationem
tantam fidelium cum gente Manfredi permisisset
pariter commisceri, regnum demum et fines regni
Manfredo spontanea liberalitate dimisit, rediitque
in Campaniam quasi victus. Manfredus
sane, ut de ejus generositate, quae per superiora
patet, jam calamus conquiescat, fuit in sui statu
benignus, cujus forma decora cum benignum
necessario demonstrabat. Fuit etiam virtuosus:
nam moribus et scientia decorare studuit animum
antequam eum regni cupido perverteret ac
orbaret. Fuitque magnanimus: quod evidenter
apparet ex eo quod tantum negotium est aggressus.
Nec minus se familiaribus exibuit gratiosum,
qui gratiarum erat in se dotibus circumfultus.
Unde, tot personae suae meritis propensatis,
ut fertur, dominus Octavianus, volens ardua
praesumere pro eodem, causam dedit propter
quam, exercitu ecclesiae cedente Manfredo, Manfredus
ipse totius regni dominus remaneret. Sed,
ut cedat opinio veritati, sanius est credere quod
idem cardinalis, potius ex sui exercitus debilitate
diffisus, attendens suorum armatorum numero
semper detrahi, exercitum vero Manfredi continue
adaugeri, dimisso regno, cum incolumitate
suorum cesserit Manfredinis, quam simulata

Torna all'inizio