Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 612


EXPOSITIO TEXTUS
«Quam nomine terrae, ut Augustinus ait contra Manichaeos, ideo appellavit
Moyses, quia terra inter omnia elementa mundi minus est speciosa». Sciendum,
quod secundum Augustinum, qui non ponit in distinctione rerum ordinem temporis,
oportet quod materia prima intelligatur omnino informis, ut dictum est;
et sic vocabitur nomine aquae vel terrae propter similitudinem tantum, ut dicatur
terra propter carentiam formae (terra enim inter omnia elementa minus
habet de specie, cum sit magis elementum grossum); aqua vero propter receptibilitatem
formarum, quia humidum est bene receptibile et terminabile; sed
abyssus dicitur ex hoc quod est turpis per accidens, ut in 1 Physic.,
dicitur: abyssus enim dicitur ab «a», quod est sine, et «bysso», quod est genus
lini candidissimi, idest sine candore; et hoc accidit materiae ratione privationis.
Vel dicitur abyssus, quasi sine basi, de aliqua magna profunditate, et praecipuae
aquarum, secundum Augustinum: et similiter
materia prima abyssus dicitur, inquantum privatur forma, per quam esse substantificum
recipit. Sed secundum alios sanctos possumus dicere, quod ad litteram
erat sub forma substantiali terrae vel aquae.
«Terra autem erat inanis et vacua». Si intelligitur per terram materia informis,
sic oportet exponi receptibilitas materiae quodammodo esse similis receptibilitati
loci, inquantum in una materia manente succedunt sibi diversae formae,
sicut in uno loco diversa corpora; propter quod Plato locum et materiam idem
esse dixit, ut in 4 Physic., dicitur: et ideo ea quae sunt loci, similitudinarie
de materia dicuntur; ut materia dicatur «inanis» et «vacua», secundum
carentiam formae: sed vacua inquantum forma implet capacitatem materiae;
«inanis», inquantum forma est finis in quem tendit appetitus materiae. Si autem
terra sumatur pro elemento adhuc informi, sic ad litteram dicitur vacua et
«inanis» propter carentiam corporum mixtorum, quorum ipsa est locus, et ad
quae quasi ad finem ordinatur.
«Sive aeris obscura qualitate». Sciendum, quod omnis privatio, quantum ad id
quod significatur per nomen, est non ens; sed tamen oportet quod aliquid praesupponatur:
quia enim privatio est negatio in subiecto apto nato, ut in
4 Metaph. dicitur (unde praesupponitur subiectum, et habilitas ipsius ad

Torna all'inizio