Alphanus Archiep. Salernitanus: Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris

Col. 1277


[1277A] post ruinam. Unde tibi tam ferreum pectus?
an te ferae genuere tigrides, Gorgonei aluere parentes?
solam namque hominis exterius indutam
figuram, intus portentosam deprehenderis gerere
feritatem, dum quae te genuit matrem tu magni
causa doloris facis esse ostentui. Placetne eam tantis
incitatam furiis circumspectantium oculis ludibrio
haberi? Quod si aliis, quae multae sunt causae, vel
blanditiis, quibus te pusiolam fovit, convenit, moveare.
Per caput hoc speciosiss. perque corpus omni
formitate decorum te deprecamur ab hac impietate
desistere, et matri jam periclitanti remedium consolationis
afferre.» Quibus beata Christina paucis
respondit: «Breviter ac copiose de obsequiis parentibus
exhibendis perorastis, meque impietatis in
[1277B] matrem arguistis, quaeque dicenda verborum ac
sententiarum coloribus arte mihi non incognita
distinguentes. Caeterum divinae leges sanciunt quod
quicumque dilexerit patrem, aut matrem, aut fratres,
aut sorores, aut filios plusquam Deum, Deo
dignus non sit. Qua de re consequitur ut pietas
quam in matrem habendam suadetis, impiam in Dominum
facit famulam, atque ita hoc pietatis genus
vera intuentibus censetur impietas.»
Postquam vero animum ejus mutare nullo modo
queunt, domum cum matre redeunt multiplicibus
aucta doloribus. Deinde ubi Urbanus ex iis qui
interfuerant filiam sibi non consensuram accepit,
reminiscitur Fulvii cujusdam senatoris filii, quem
retractum ex itinere qui cum Catilina conjuraverat
[1277C] pater necari jussit, et maximo praefecturae suae
monimento fore existimans si id consimiliter faceret,
jussit eam suis exhiberi conspectibus. Ducitur
autem Christina sanctissima ferreis nexibus
illigata ante oculos spectantium quid rei hujusmodi
statueret exitus: clamor undique grandis attollitur
contra salutem reipublicae innocentem videri absque
legali discussione damnari. At simul ut ventum ad
tyranni aspectum, tali eam ille allocutione aggressus
est: «Longe melius, Christina, ageres, si saluti
tuae, qua tibi nil debet videri utilius, meditando
consuleres. Non esse mihi videtur jure temerario
animo mortem appetere, bono et utili modis omnibus
repugnare.» B. Christina respondit: «Non
omne quod tibi videtur, ita esse necesse est. Alioquin
[1277D] tuus, quem colis, Jupiter, deus esset, quem
nego, inque hac sententia mori honestum duco.»
Urbanus dixit: «Duo sunt quae te velim mihi ostendere,
unum Jovem deum non esse, alterum, tibi
mori honestum, quae manifestissime peto ut doceas.»
B. Christina respondit: «Quicunque sani capitis
esse perpenditur, nullum alium Deum esse intelligit,
nisi qui omnia fecit.» Urbanus dixit: «Hoc nullus
vivens ignorat.» B. Christina dixit: «Constat
ergo omnia fecisse Jovem, si deus est.» Urbanus
dixit: «Liquido patet.» B. Christina dixit: «Si
omnia fecit, aliquid absque eo nullatenus fieri potuit;
at Saturnus, qui illum genuit, fieri absque eo potuit;
non ergo Jupiter omnia fecit. Deum igitur non

Torna all'inizio