Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 119


inclinare. Solent enim animi terrenorum actuum infimitate vel infirmitate
depressi ardua difficile petere, sublimia tarde conscendere; sed cum
mens elevata et assuefacta cum superis descendit ad infima, humilia respicit
et alta a longe cognoscit, quod est nisi grande misterium acquisite
humilitatis et gratie, quod nisi signum magnanimitatis et innate prudentie,
que magna novit temperare cum minimis et conferre mediocria cum
utrisque. Nescio quoque cur ego, cuius velut telas texentis aranee voces
sunt tenues et facta fragilia, fantastice laudis attributione perfundar, que
si talia sunt subiecta qualia predicata permiserint, dum facultatis pannose
rudimenta discutio, dum exilia virium fulcimenta titillo, in appellatione
attributa tam ardua, que patris et domini lingua dulcisona confluit, non
subsisto; nisi forte, minus mihi credens quam aliis, de me ipso de plenitudine
calicis verbalis inhebrier et pennis adulteris volaturus insultem;
sicque loqui volendo balbutiam, et presumendo volare dedalicis ausibus
demergar in aquis. Quicquid tamen sic parere summonitus, temptavi
favillulam, si qua ingenii lateret in cinere, manualibus incitamentis et flatibus
hinc inde discutere. Sed quantumvis labore commota perstreperet,
dum ad ipsum modicum nutrimenti, quod ante suffuerat limpitudine iam
longa, commarcuit, ad succedentis flamme limpitudinem non pervenit,
rudibilis autem more, qui non nisi punctus ductoris obsecundat arbitrio,
ad stimuli vestri volui lenimenta devotus assurgere, ut si via recta qua placeat
deambulare non valeo inter imperitiam et desuetudinem hebetatas, ex
tempore prona, queso, voluntas inedia compensetur.

Torna all'inizio