Sacrima appellabant mustum, quod Libero sacrificabant pro
vineis et vasis et ipso vino conservandis; sicut preametium
de spicis, quas primum messuissent, sacrificabant Cereri.
Sacrificulus rex appellatus est, qui ea sacra, quae reges
facere adsueverant, fecisset.
Sacella dicuntur loca dis sacrata sine tecto.
Sacrosanctum dicebatur, quod iureiurando interposito erat
institutum, ut, si quis id violasset, morte poenas penderet.
Sacratae leges dicebantur, quibus sanctum erat, ut, si quis
adversus eas fecisset, sacer alicui deorum esset cum familia
pecuniaque.
Seclusa sacra dicebant, quae Graeci mysteria appellant.
Scena sive sacena dolabra pontificalis.
Sarisa hasta Macedonica.
Sacer mons trans Anienem fluvium ultra tertium miliarium
appellatur, quia Iovi fuerat consecratus.
|
|