Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 164


VII 24

Commendamus prudentiam vestram, quod et filium diligitis et, quantum cum Deo potestis, diligenter
commoda ecclesie procuratis. Unde rogamus, quatenus .., latorem presentium, in sua iustitia
non gravetis. Unde, si fieri potest sine ecclesie lesione, terram, pro qua rogat, salvo redditu dimittatis,
presertim, cum ex donatione patris sui ad vos pervenerit ecclesia memorata.

VII 25

Introducat amicus ad communem dominum .., presentium portitorem. et super hiis, que littere
presentande domino continent, prout expedire videritis, detis cito responsum.

VII 26

Sicut accepimus, adeo terra premitur monasterii Cassinensis, quod quamplures habitatores ipsius ad
loca se transferunt aliena. Quia vero a manu tua relevatio pressure dependet huiusmodi, sic super
hoc petimus provideri, quod, quanto brevius scribimus, tanto latius exauditus scribentis inveniatur
affectus.

VII 27

Gaudemus, amice, super hiis, que nobis ex parte vestra missa pagina continebat. Hec enim speramus
a vobis, quod carum Deo et hominibus, sicut credimus, .., abbatem de Ferraria habebitis in
commissis vobis negotiis commendatum, in quo tanto plus astringimur, quanto eum sincerius diligimus
inter nostros.

VII 28

Torna all'inizio