vultus Ethiopes eum, ut sibi videbatur, tamquam leones rugientes invadunt,
rapaci ferocitate corripiunt, de corpore violenter evellunt, mox
pedes eius et brachia duris alligant nexibus, sicque velut edum in falanga
pendulum alter post alterum baiulare coeperunt. Quos autem dolores et
tortiones ille pertulerit, quot et qualia viderit vel audierit, per quamplurima
eum loca vectaverint, perlongum est non tantum stilo digerere, sed
simplicibus quoque verbis ex ore per ordinem referentis audire. Hoc tantum
hic inferre sufficiat, quia dum per obscurae caliginis eum loca portarent,
ecce beatus Petrus apostolus splendidus et coruscus occurrit, eumque
de portantium humeris raptum nexibus quibus angebatur absolvit.
Illi mox rapta preda stridentes dentibus et eiulantes abscedunt, factumque
sibi preiudicium flebiles conqueruntur.
Beatus autem apostolus adholescentem ad Cluniaci monasterium
secum duxit, eique forinsecus posito sese donec reverteretur, expectare
precaepit. Ego, inquit, meum monasterium ingrediens visito, ac per circuitum
cuncta perlustrans quid agatur attendo, deinde ad te consideratis
omnibus redeo. Sed mox ut iste relictus est solus, ecce crudeliores et
acriores idem revertuntur Ethiopes, et non iam per manus et pedes, sed per
genitalia ipsa corripiunt eumque sic non sine gravissimo illius dolore
suspendunt. Nam velut si rostro passer accipitris vel aquilinis unguibus
columba rapiatur inplumis, sic a reprobis illis spiritibus miser iste corripitur,
trahitur libratus, per verenda suspenditur, et quasi recuperata
preda quae fuerat perdita longius asportatur. Cum ecce beatus Petrus
radianti nimis ac terribili splendore conspicuus se tanquam fulmen iniecit,
rapinam suam quasi per impetum violenti spiritus apprehendit, et clavibus
quas manu gestabat, raptores nequissimos acerrime verberavit. Mox
illum ad domum propriam usque perduxit, reddensque spiritum corpori
|
|