Petri Cantinelli: Chronicon

23


et etiam dominus comes Guido de Mutilliana cum filiis suis, et d. comes Guido Novellus
cum magna milicia, et populus totus, qui erat in civitate Faventie, cum vexillis et armis.
Et domini clerici totusque clerus civitatis Faventie et fratres religiosi, cum crucibus, et domine
omnes de civitate Faventie venerunt in portam Imolensem, per porticus et stratam, causa
faciendi honorem dominis supradictis, qui veniebant a civitate Bononie et Imole.
Item, die dominico tercio mensis novenbris, factum fuit maximum parlamentum in platea
comunis Faventie, ubi milites et pedites Faventie commorantes, cum vexillis eorum et insigniis,
convenerunt; in quo parlamento lecte fuerunt litere legationis et iurisdictionis predictorum
cancellerii et legatorum. Et arengavit in ipso parlamento dictus dominus episcopus
legatus summi pontificis; postea arengavit dominus cancellerius literaliter, eo quod erat teothonicus,
ignorans latinam linguam. Et, in dicto et locutione sua, dixit quatuor, super quibus
fundavit dictum suum. Primo enim proposuit salutem, quam dominus rex Rodulfus electus
inperator romanus mittebat amicis et fidelibus suis. Secundo posuit exortationem et confortationem,
ut omnes homines essent fideles sacrosancte ecclesie et romano inperio. Tercio
adnunciavit adventum ipsius domini regis, quod esset in brevi. Quarto et ultimo requisivit
ab omnibus Faventinis fidelitatem pro romano inperio et ipso domino rege Rodulfo inperatore
electo. Post eum surexit d. Guido de Sugeria legum doctor, et exposuit latinis
verbis totum, quod dominus cancellerius dixerat literaliter.
Postmodum arengavit d. Giliottus iudex de Favencia pro comuni Favencie. Demum
dominus Maghinardus de Sosenana potestas Faventie, nomine et vice comunis Faventie, iuravit
fidelitatem predicto domino cancellerio, recipienti pro domino rege Rodulfo et pro romano
inperio. Subsequenter, eadem die, factum fuit consilium generale comunis Faventie, in
quo consilio omnes de consilio iuraverunt fidelitatem predictam.
Dominus Aunestus de Ravenna, dominus Raule de Cesena fuerunt potestates Faventie
M.CC.LXXVI.
Eo anno, tenpore potestarie dicti d. Raulis, comune Faventie, milites et populares, et
milites et populares partis Lanbertaciorum Faventie commorantium, et milicia comunis Forlivii
equitaverunt versus montanam in terreno d. Ugolini Fantulini, et apud Rontanam et
ad Quarnenti, et ibidem fecerunt multa incendia; propter que homines de montanis illis, qui
tenebant cum d. Ugolino Fantulini, congregaverunt se adinvicem. Demum contigit quod
ipsi fecerunt [magnam] congregationem populi, unde milites et populares [de Faventia et] de
parte Lanbertaciorum, insultantes predictos, [statim occurrer]unt, et illi eos sconfixerunt, multos
occi[dendo et] capiendo et Faventiam conducendo; et hoc fuit die...

Torna all'inizio