ARTICULUS 2
Utrum voluntas qua homo naturaliter vult bonum
et qua vult malum, sit eadem
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod eadem voluntas sit qua homo naturaliter vult bonum, et qua
vult malum. Potentia enim rationalis se habet ad opposita. Sed voluntas quaedam
est rationalis potentia. Ergo se habet ad opposita: ergo eadem est boni,
et mali.
2. Praeterea, eadem est voluntas ut natura considerata, et voluntas deliberata.
Sed voluntate ut natura considerata homo vult naturaliter bona; voluntate
autem deliberata homo vult malum. Ergo eadem voluntate homo vult naturaliter
bonum et malum.
3. Praeterea, liberum arbitrium est quo eligitur bonum et malum, ut supra dictum
est, dist. 24. Sed liberum arbitrium est voluntas, ut ex prius determinatis
patet. Ergo eadem voluntas est quae in bonum naturaliter tendit et quae malum
vult.
4. Praeterea, sicut se habent verum et falsum ad cognitionem, ita bonum et
malum ad affectionem. Sed eadem potentia, videlicet ratio, quae est veri, est
etiam falsi. Ergo eadem voluntas quae est boni naturaliter, etiam est mali.
5. Praeterea, potentia determinata ad unum non potest esse principium actus
meritorii. Sed si voluntas alia est quae fertur in bonum, et quae in malum; una
earum erit determinata ad bonum et alia ad malum, vel saltem altera determinata
erit. Ergo neutra earum poterit esse principium meriti vel demeriti.
SED CONTRA, idem non pugnat contra seipsum. Sed voluntas qua homo naturaliter
bonum vult, impugnatur per illam qua homo malum vult. Ergo non est una
voluntas utraque.
Praeterea, idem naturaliter non tendit in duo contraria. Sed bonum et malum
sunt contraria. Ergo non est eadem voluntas quae in bonum et malum tendit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod illud quo aliquis bonum et malum vult, potest tripliciter
dici. Uno modo illud principium quod est inclinans ad bonum vel malum;
et hoc modo non est idem quo aliquis vult bonum et malum; quia ipsa voluntas
sensualitatis inclinat naturaliter in delectabile carnis, quod est sibi conveniens,
et hominis est malum inquantum est homo: voluntas autem rationalis, prout est
natura hominis, sive prout consequitur naturalem apprehensionem universalium
|
|