Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

45


Ianua est vocata a Iano, qui eam edificavit, et a Iano, qui eam
ampliavit. [capitulum primum].
Nomen civitatis nostre, quod est Ianua, est nomen dulce ad meditatum,
delectabile ad proferendum, iocundum ad audiendum et
celebre ad divulgandum. est etiam illud nomen in ore mel, in
aure melox, in corde iubilus. quare autem civitas nostra
sit tali nomine insignita, diversi diversa senserunt. quidam
enim dixerunt quod istud nomen sibi imposuit Ianus, qui eam construxit.
impositum autem confirmavit Ianus, qui eam ampliavit.
et ista est opinio sive sententia Solini in libro De Mirabilibus
Mundi: quod scilicet dicta sit Ianua sive Ianicula a Iano,
primo rege Ytalie, qui eam edificavit. solebant enim antiqui
civitates, quas edificabant, a suo nomine appellare.
sicut Ninus, qui edificavit Ninivem, et Cres, qui edificavit
Cretam, et Romulus, qui Romam edificavit, et Mathys regina,
que Mantuam edificavit, eas a suis nominibus vocaverunt.

Torna all'inizio