Petrus Damiani: Epistulae

Pag 268


quoniam ut iam praelibatum est, contra eum agit, cuius iussu et gratia
idem sancti editi sunt canones .
Cum omnes ergo sancti patres, qui per Spiritum sanctum canones
condiderunt, de servanda clericorum pudicitia non dissona invicem
unanimitate concurrant, quid sperandum eis, qui Spiritum sanctum propriae
carnis illecebras adimplendo blasphemant? Qui nimirum per
momentaneae libidinis fluxum inextinguibile combustionis aeternae mercantur
incendium. Nunc in luxuriae foetore sordescunt, sed tunc flammis
ultricibus traditi in torrente picis et sulphuris rotabuntur. Nunc aestuanti
luxuriae semetipsos exhibent tartarum, tunc in chaos aeternae noctis
inmersi trucis gehennae perferunt sine fine tormentum. Nunc in semetipsis
ignem libidinis nutriunt, tunc indeficientis flammas incendii medullis
suorum viscerum pascunt. Et o nimis infelices et miseri! Servando
legem putridae carnis suae, quae vermibus est devoraturis obnoxia, illius
iura contempnunt, qui de caelo venit et super angelos regnat. Unde
reprobo viro per prophetam Dominus dicit: Posuisti me post corpus
tuum, ac si dicat, corporis tui libidinem pro lege custodis et legis meae
mandata contempnis. Lex quippe corporis humani divinae legi contraria
est. Unde dicit apostolus: Video aliam legem in membris meis repugnantem
quia pro uniuscuiusque fugaci voluptate concubitus mille annorum

Torna all'inizio