praeparabitur viro uxor.” Si enim in aliquid, ut humana fragilitas habet, delinquunt 
praeter capitalia, per veram confessionem sua confitentes peccata a Deo iustificantur. Unde 
magister noster Ambrosius in epistola Theodosii imperatoris clementer dixit: “Qui se accusat 
cum peccaverit, iustus est, non ille qui se laudaverit.” Item beatus Ambrosius in 
Beati Immaculati tractatu: “Qui se accusat, etsi peccator est, iustus esse incipit, quia nec 
sibi parcit, et Dei iustitiam confitetur, quem putat latere nihil posse; ideoque Scriptura ait: 
Iustus in exordio sermonis accusator est sui.” Preterea, fratres karissimi, quanta mala 
quantaeque dissensiones nefandissimae quantaque homicidia quantaque adulteria ex his possint 
verbis oriri, percipite.  
8. (7.) Nam enim illorum animi his et aliis verbis dulcorati, omnia quae illis possent 
evenire prospera et adversa, animo trutinantes molificabantur. Et ecce quidam nequissimus, 
cuius spiritus in naribus erat, verba turpissima adversus hos proferens, ore vesano 
animos quos Guido prout poterat mitigaverat, nimia ira commovit. Itaque nimia indignatione 
commoti, unanimiter ante ipsum Guidonem ex his nimium dolentem consurgentes, 
verbis terribilibus affirmaverunt, dicentes, de his numquam tacituros, donec spiritus esset 
in eis et lingua faucibus teneretur. Quibus prophetizantibus, inscii quid de se dicerent, 
insalutato archiepiscopo palatium Ambrosianum cursu veloci, quasi fera crudelis mortali 
sagitta percussa, exierunt. Ea tempestate cum beati Nazarii martyris translatio a civibus 
universis utriusque sexus cereis magnis multisque ardentibus devote celebraretur, et 
omnes sexus promiscui ad id officium celebrandum humiliter ac devote convenissent, et 
Landulfus et Arialdus, iusiurandum quod fecerant memores, cum per plateas ac urbis 
regiones sacerdotes ob coniugium aliquantulum diffamassent, quasi ranae palustres turgidi, 
commixtim apud Sanctum Celsum convenissent, verbis vanissimis cum clericis quasi sues 
cum canibus altercabantur. In qua translatione cum sanctus Ambrosius adviveret, quid 
dicimus sancto sacerdote Ambrosio imperante super strepentes ranas egerit, sanctum 
testem Augustinum affirmantem lector intellige:  Cum plurima ranarum murmura auribus 
religiosae plebis obstreperent, sacerdos praecepit, ut tacerent et deferrent orationi sacrae 
reverentiam. Tunc subito circumfusus strepitus quievit, et usque hodie paludes silent, ita 
ut vix aut umquam aliquam ranarum, maxime illo in tempore, crepitantem invenisses.  
9. (8.) Interea quidam ecce sacerdos, quasi sagitta ab arcu volans, dentibus stridens, 
oculos ut animal volvens, videns Arialdum et Landulfum novellis male dulcoratis, quibus 
civitatem fere iam totam imbuerant, ad Arialdum ipse prosiliens iniicere sese manibus 
comminabatur. Cum autem ipsum Arialdum verbis nimia ira tremulis sciscitando interrogasset, 
si illa vera fuissent quae paulo ante iam civitate percrebrescente audierat, et 
idem ipsum tam indiscrete et inconsulte per civitatem ac plateas de sacerdotibus locutum 
ac male diffamatum esset, quasi insanus contra vesanum sine mora caput movens respondit: 
 Quod dixi dico, quod dico affirmo, quod affirmo ratione competenti approbare curabo.  
Hoc audito sacerdos nimia indignatione commotus, manu dextra elevata ipsum graviter 
alapizando alloquitur:  Tu solus in mundo universo per detestabilem ypocrisim audes 
vitam sacerdotum diffamare. Numquid tu solus per execrabilem pataliam et quamplurima 
sacramenta prava ac detestabilia populi flammam, quae impetu ut mare versatur, super 
nos accendis? Numquid tu melior Abraham et Isaac et Iacob, Salomon, prophetarum 
eximiusque David? Numquid tu melior apostolo Paulo, qui a Deo electionis vas est appellatus? 
An tu solus iustior es multis Patribus sanctis et venerandis, quorum vita ac moribus 
bonis Ecclesia primitiva refloruit et Deo annuente semper florebit? Numquid tu solus 
multa sanctorum consilia parvipendens anichilare curabis? Numquid tu solus in 
ecclesia Ambrosiana dissidium per falsam castitatem tuam, quae olim in palatio Ambrosiano 
Guidone astante probata est, criminose seminabis? Si tibi Deus operum bonorum 
perfectionem coelitus aministrasset, nos modo private, ac si opus foret quandoque publice, 
sic publice ut in presbyterio nostro, emendando bonis verbis bonisque exemplis humiliter ac 
devote corrigeres; unde Apostolus: “Si frater tuus peccaverit, corripe eum inter te et ipsum 
solum. ” Potuit enim Christus dominus mundum uno verbo suisque imperiis subiugare; sed 
  |  
  |