: Annales Ceccanenses

Pag 286


maiores, qui erant in munitionibus suis. Post haec imperator discessit a Roma cum omni
exercitu suo, quia aestas erat fervida plurimi de eius exercitu infirmabantur et tot moriebantur,
quod aliquis vix enumerare posset, ita ut cum paucis redierit in Alemanniam. In
hoc anno pluit ab 8. Kal. Augusti saepius usque in 5. Idus Novembris, et postea non
pluit usque in 13. Kal. Februarii, et flabat ventus aquilo, eratque frigus tam forte, ut
sata non nascerentur; et stagna coagulabantur etiam lacus Fucini pene totus ita glacie
coopertus fuit, ut super eum in altera parte homo transire posset. Hoc anno episcopatus
Sorae concessus est Corrado, qui fuerat archiepiscopus Maguntinae civitatis.
1168. ind. 1. mense Aprili Romani cum cancellario imperatoris et cum praefecto
Romae perrexerunt super civitatem Albanensem, et dextruxerunt illam a fundamentis, et
non sinebant illam reaedificare. Praedictus Corradus archiepiscopus voluit introire in
Campaniam cum exercitu Alexandri papae, ut subiugaret illam, sed non valuit, quia comites
de Ceccano resistebant ei fortiter. Hoc anno fuit fervida aestas; et non pluit, ideo
sata non impleverunt in plurimis locis. Mense Septembris die 20. obiit in haeresim Paschasius
papa, et pars eius elegit electum de Albanis in papam Calixtum.
1169. ind. 2. mense Februarii Adinulfus de Arpino obiit apud Ceccanum. Mense Martio
comes Robbertus de Loretello profectus est Siciliam facere concordiam cum rege. Obiit
Guido de Ceccano comes Non. Kal. Octobris.
1170. ind. 3. mense Martii, die 15. Kal. Aprilis venit Alexander papa Verulas, ordinavit
ibi archiepiscopis, episcopis, abbatibus et aliis ordinibus. Hoc autem anno misit
Constantinopolitanus nepotem suam cum episcopis Graecis et cum comitibus et cum multis militibus
et cum magna pecunia ad Alexandrum papam, ut daret eam in coniugio Odoni Fraiapanis
de Roma. Qui .apud Verulas eam coniugavit, et tunc ipse Oddo cum ea reversus est Romam.
Postea praedictus papa Alexander fecit fabricare ecclesiam apud Verulas ex sua
pecunia pro elephantiosis, in qua obtulit multa dona. 5. Idus Maii papa Alexander venit
ad ecclesiam sancti Petri de Canneto; et profectus est ad Verulas. 7. Idus Martii tam
vehemens fuit terrae motus, quod plerosque muros civitatis dextruxit, quod etiam per se
sonaverunt campanae. Decimo die stante mense Madii pars Ripae arsit.
1172. ind. 5. Alexander papa fecit finem cum Romanis; dextruxerunt muros civitatis
Tusculanae mense Novembris.
1173. ind. 6. Alexander papa venit Signias 6. Kal. Februarii, et dedit ecclesiam sancti
Paterniani cum omnibus pertinentiis eius Templariis octavo die intrante mense Februarii
et aestivo tempore Sulforaco radicitus tota siccavit.
1174. ind. 6. 17. Kal. Aprilis, Mons sancti Iohannis arsit. 17. Kal. Septembris fuit
tam ventus validus, ut innumeras domos et arbores a rabicibus diruit, et Insula Ponti
Sollarati arsit mense Augusto.
1176. ind. 8. 12. Kal. Novembris venit cancellarius imperatoris ad Anagniam ad papam
Alexandrum. 8. Idus Decembris ibat papa ad Venetiam. Cancellarius imperatoris Teotonicorum
venit super Cellas, et eas obsedit. Comites vero regis Siciliae cum ingenti exercitu
insurrexerunt in eum; et gens quidem Alemannorum fuit super eos, et plerosque cepit,
atque in fugam verterunt 6. Idus Martii.
1177. 9. Kal. Augusti venit imperator ad papam Alexandrum ad Venetias; et receptus
honorifice a papa, iuravit imperator ad papam Alexandrum, et reversus est Anagniam.
Rex Guilielmus filiam regis Angliae in coniugio recepit mense Decembris.
1178. Hoc anno 4. Kal. Septembris lohannes Strumi Tusculanum venit, et Alexandro
papae satisfecit, poenitentiam egit, circa eum permansit. 3. Kal. Octobris quidam de secta
schismatica inito consilio Landum Sitinum elegerunt in papam; Innocentius ab eisdem est
consecratus. 4. Idus Madii ibat papa Romam cum cardinalibus et episcopis quem receperunt
Romani honorifice. Idibus Septembris sol obscuratus est.
1179. Alexander papa Romae in ecclesia Lateranensi universale fecit concilium totius
orbis fere congregatis archiepiscopis episcopis abbatibus militibus; in quo de ecclesiae
Dei statu et augmento compendiose tractavit, imitatus sanctorum patrum decreta et

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50

Torna all'inizio