dixit Origenes super Iosue1, teste Magistro Sentenciarum c.81v.a
in VI d. li. secundi: " Non modo de illo vicio,
sed de omni alio sibi vires temptandi surripuit" . Require
in eodem li., c. IX. Roborat hoc Iacobus de Voragine c81vb
dicens, in Vita Sancte Iuliane, quod, cum demon
sub angelica forma venisset, ei persuadere ut ydolis sacra
faceret ne tantis cruciatibus affligeretur, verum ipsa
eum cepit ligatumque tenuit et acriter verberavit. Sed,
cum adveniente mane prefectus misisset pro Iuliana, ipsa
post se trahebat ligatum demonem clamantem: " Domina
mea, domina Iuliana, miserere mei. Noli de me amplius
ridiculum facere! Non enim potero amplius temptare aliquam" .
Ipsa vero eum traxit per totum forum, quem tandem
dimisit acriter verberatum. Bonaventura, autem, su-
per secundo Sentenciarum, de hoc formaliter sic scripsit:
" Circa hoc est difficile veritatem determinare; et quamquam
hoc Origenes affirmet, tamen melius est dubitare
quam de hoc aliquid affirmare" . Utrum inter demones sit
prelacio, monstrat Magister Sentenciarum dicens, in VI d.
li. secundi: " Sicut inter beatos alii aliis presunt, ita inter malos
|
1
5
10
15
20
|