Dehinc rogatus, ut sinodum mediaret, episcopos facietenus congregavit, mente detractans
nullo modo concilium in suo regno celebrari; quod rei subsequens probavit
eventus. Nam per Lemarum Bremensem archiepiscopum, virum eloquentissimum et
liberalibus studiis adprime eruditum, concilium interruptum est. Is enim dicebat ex
antiquis privilegiis Maguntino concessum esse episcopo in Germanię partibus vicem
habere Romani pontificis, ideoque non licere Romanis legatis sinodum in eius legatione
celebrare, non bene recogitans illud primi Leonis capitulum Thessalonico episcopo
missum, in quo ita legitur: Sic enim committit papa omnibus archiepiscopis
vices suas, ut in partem sint vocati sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis .
Quid plura? Huius rei gratia Lemarius archiepiscopus a legatis Romanis a sacerdotali
officio suspensus est. Dehinc concilio hac sagacitate interrupto, cum rex omnia,
que Romani legati postularunt, se libenter facere promisisset, magnis muneribus donati
Romam cum honore remearunt, portantes secum prefati regis literas, quibus venerabili
papę Gregorio omnibus modis debitam subiectionem spondebat. Post paucos vero
dies quidam Hermannus Pabenbargensis episcopus Romam causa suscipiendi pallii
veniebat. Quem litterę regis anticipaverunt, quibus papę significatum est se quorundam
malignantium fraude deceptum illi per pecuniam episcopatum tradidisse.
Quod ut quesitum est et ita inventum, prefatus Hermannus ab episcopatu depositus
est, aliusque in loco eius precepto domni papę intronizatus est, qui postea ab eodem
papa pallii dignitate donatus est. Quod et itidem de Constantiniensi episcopo
factum est.
Dum hęc ita gererentur, Mediolanenses capitanei, ecclesiarum venditores, de
quibus supra retulimus, colloquium cum rege faciunt animumque eius ad deteriorem
partem flectunt, nam ei promittunt et Pataream destructuros et Herlimbaldum occisuros.
Quod rex libenter audivit, et voluntarie quicquid petierunt promisit.
Interea venerabilis Gregorius nihil mali de rege suspicans sinodum congregavit.
In qua Guibertus Ravennas episcopus sedit et innumerabilis multitudo episcoporum
ex diversis provinciis congregata; in qua dum negocium Placentinorum et Cremonensium
tractaretur, prefatus Guibertus Cremonenses mirabiliter infamavit. Quem per
Dodonem egregię indolis iuvenem, eiusdem Cremone civem, liquido claruit esse
mentitum. Nam is in media synodo et Cremonenses absolvit ab infamia et ipsum
notavit infamia. Quid plura? His et aliis negociis sedatis, Robertus cum Normannis
excommunicatur in eadem synodo. Cui synodo interfuit excellentissima cometissa
M[atilda] et Azo marchio et Gisulfus Salernetanus princeps. Concilio igitur rite
celebrato, cum episcopi ad propria remearent, Guibertus cum papa Romę remansit.
Hic papę, promittebat se contra Normannos magnam expeditionem facturum et
contra Balneo-regis comites se post pascha cum eodem papa castra metaturum.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|