sui. et Oeconomica, quae est de regimine familiae:
et Politica, quae est de regimine civitatis et regni, valde
sunt utiles et necessariae filiis liberorum et nobilium.
immo (ut in prosequendo patebit) filii nobilium, et maxime
fiii regum et principum, si velint politice vivere,
et velint alios regere et guberanre, maxime circa has
debent insistere. Sunt autem et aliae scientiae subalternatae
et suppositae istis: ut perfectiva, quae est de visu, est sub
Geometria. Medicina vero est sub naturali Philosophia.
Leges et iura, quae sunt de actibus hominum sub politica,
quae est de regimine civitatum. Nam ( ut alibi nos dixisse
meminimus) omnes legistae sunt quasi quidam idiotae politici:
Nam sicut laici et vulgares, quia arguunt et formant
rationes suas, quem modum arguendi docet dialectica,
ideo ipsi quia non arguunt artificialiter et dialectice, appellantur
a Philosopho idiotae dialectici: sic Legistae, quia
ea de quibus est politica, dicunt narrative et sine ratione,
appellari possunt idiotae politici. Ex hoc autem patere
potest quod magis honorandi sunt scientes politicam et
morales scientias, quam scientes leges et iura. Nam quanto
scientes et dantes causam, honorabiliores sunt loquentibus
et non reddentibus causam dicti: tanto tales honorabiliores
sunt illis. Ex hoc autem apparere potest, qui
scientes magis sint honorandi. Nam primo honorandi sunt
divini et scientes theologiam; quia sicut Deus ipse, est
Deus omnium entium; sic theologia, quae principaliter est
de Deo, est dea omnium, et domina humanarum scientiarum.
Post theologos vero magis honorandi Metaphisici:
quia (ut superius dicebatur) inter scientias humanitus
inventas metaphyfica primatum tenet. Post hos quidem
honorari debent naturales Philosophi: quia naturalis Philosophia
licet sit infra metaphyficam, tenet tamen principatum
inter omnes alias scientias inventas ab homine.
Sic ergo scientes gradatim sunt honorandi. His ergo scientiis
sic divisis, de levi patere potest, circa quas scientias
|
|