gente vel dominatur unus, vel pauci, vel multi. Si unus
vel intendit bonum commune et subditorum, vel intendit
bonum proprium. Si incedit bonum commune et subditorum,
tunc dicitur Monarchia sive regnum: regis autem
est intendere commune bonum. Si vero ille unus dominans
non intendit commune bonum, sed per civilem potentiam
opprimens alios, omnia ordinat in bonum proprium
et privatum, non est rex sed Tyrannus. Duo ergo
principatus consurgunt ex dominio unius unus rectus, ut
cum propter bonum commune dominatur rex: et alius
perversus, ut cum propter bonum privatum principatur
Tyrannus. Contingit tamen aliquando civitatem aliquam
non regi uno aliquo dominante, sed regi aliquibus paucis
tantum. Vidimus enim pluries in civitate Romana,
quod deficiente senatu, tempore illo intermedio, antequam
alius senator eligeretur, regebatur totus Romanus
populus quibusdam paucis viris: eligebantur enim duodecim
viri approbati et boni testimonii, quos vocabant
duodecim bonos homines: et horum gubernatione tota
civitas regebatur: unde et maleficia facta distinguebantur
ex diversitate principatuum. Dicebatur autem de
aliquo malefacio fuisse factum tempore senatoris, de aliquo
vero tempore bonorum hominum. Si ergo regatur
civitas non per unum solum, sed per quosdam paucos, tunc
illi pauci vel sunt virtuosi et boni, et intendunt commune
bonum; et tunc talis principatus dicitur Aristocratia,
quod idem est quod principatus bonorum et virtuosorum.
Inde autem venit ut maiores in populo, et qui debent populum
regere vocari sunt optimates, quia optimi debent
esse qui aliis praeesse desiderant. Sed si illi pauci non sunt
virtuosi, nec intendunt commune bonum, sed sunt divites,
et opprimentes alios intendunt proprium lucrum huiusmodi
principatus Oligarchia dicitur, quod idem est quod
principatus divitum. Consurgit igitur duplex principatus
ex dominio paucorum. unus rectus, ut cum dominantur
|
|