«Vade, tracta tecum, qualiter possis euadere tormenta arida,
quae te fortiter laniabunt, si sacrificare nolueris».
Missus itaque in carcerem fecit ibi dies duodecim, et
iussit neque panem neque aquam ei dare. Tertiodecimo au-
tem die iussit supradictus Sebastianus tribunal cito in hippo-
dromo preparari, et iussit adduci sanctum Medicum, et dixit
ei: «Quid decretasti circa salutem tuam, amice?». Beatus
Medicus respondit: «Oportet tibi eos amicos esse, qui non ti-
ment Dominum suum habere inimicum. Nam quantum
sunt amarae michi amicitiae tuae, tantum sunt tuae inimici-
tiae dulciores». Sebastianus dux dixit: «O Malefice, quid
dicis?». Beatus Medicus respondit: «Ego dico nullam circa
habeo tecum communis fidei uitam». Sebastianus dixit:
«Ergo hoc tibi placet, ut precepta mea contepnens morte mo-
riaris?». Beatus Medicus respondit: «Mortem, quam tu
michi minaris inferre, uita mea est, et ideo non timeo iram
tuam, quare ex ipsa michi nascitur uita perpetua, et corona
perpetua et palma».
Tunc Sebastianus iratus dixit Terentiano consiliario suo:
«Cras mane in secretario suo diuersis uexetur suppliciis, si sa-
crificare noluerit; si uero consenserit, et tuo eum amori copula,
et meis cum amicitiis representa». Tunc Terentianus
consiliarius dixit: «Quare non sacrificas diis, quos imperator
|
|