Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 136

Liber II


debemus, primum, ut laetitiam nostram et amplissimis verbis explicemus et veram solidamque esse optimis rationibus doceamus. Deinde ut rem, de qua gratulamur, collaudemus ostendimusque, si res magna sit, dignam ea re fuissepersonam neque aliam, cui tantopere res ea conveniret, facile inventum iri neque, minus rei, quam personae fuisse prospectum. Si parva res sit, dicemus, eum quidem multo maiora atque ampliora meruisse, sed hunc ad caetera quendam quasi gradum atque aditum esse. Si restitutio vel fortunae vel dignitatis sit, non tam amissio deplorando, quanquam possit ea culpavel in homines vel in tempora vel in fortunam vel in casum aliquem iure conferri, quam restitutio laudibus et laetitia prosequenda, quod eius virtutis, dignitatis, nobilitatis, salutis habita tandem ratio sit. Laetitiam vero nostram aut a spe confirmabimus, quod de illo sperasse tum nos, tum alios multos ante dicamus aut ab insperato augebimus, quod rem tantam tam cito, tam prospere succedere potuisse, tum ob rerum temporumque difficultatem, tum ob perversitatem hominum, nunquam putaverimus. Quo loco eius virtutem, diligentiam, industriam laudabimus. optabimus deinde illi vel ei rei quam adeptus est conservationem, tum caeterarum aut similium aut maiorum accessionem. Si magistratus fuerit, tum ad

Torna all'inizio