Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 132


partem contra quam pedes tenes; illac etenim est Italia, ad quam tendis". Qui statim
surgens, in illam partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum
hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum
una mulier iam vetula vidisset, statim intellexit, eum fugitivum esse et famis penuria
laborare. Ducta autem misericordia super eum, abscondit eum in domo sua et secreto
paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet,
eius vitam funditus extingueret. Denique sic conpetenter ei pastum praebuit,
quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset. Cumque eum iam validum ad iter
faciendum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet, admonuit.
Qui post aliquod dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit;
quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus
plena esset. Quibus ille succisis intra eosdem parietes vastam hornum repperiens, in
ea sua faretra suspendit. Qui postea consanguineorum et amicorum suorum muneribus
dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de rebus quas genitor
suus habuerat, exclusus iam ab his qui eas invaserant longa et diuturna possessione,
conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, extitit meus proavus. Hic etenim
genuit avum meum Arichis, Arichis vero patrem meum Warnefrit, Warnefrit autem
ex Theudelinda coniuge genuit me Paulum meumque germanum Arichis, qui nostrum
avum cognomine retulit. Haec paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc
generalis historiae revertamur ad tramitem.
38. Mortuo, ut diximus, Gisulfo duce Foroiulensi, Taso et Cacco, filii
eius, eundem ducatum regendum susceperunt. Hi suo tempore Sclavorum regionem
quae Zellia appellatur usque ad locum qui Medaria dicitur possiderunt. Unde
usque ad tempora Ratchis ducis idem Sclavi pensionem Foroiulanis ducibus persolverunt.
Hos duos fratres Gregorius patricius Romanorum in civitate Opitergio dolosa
fraude peremit. Nam promittens Tasoni, ut ei barbam, sicut moris est, incideret
eumque sibi filium faceret, ipse Taso cum Caccone germano suo et electis iuvenibus
ad eundem Gregorium nihil mali metuens advenit. Qui mox cum Opitergium cum
suis esset ingressus, statim isdem patricius civitatis portas claudi praecepit et armatos

Torna all'inizio