Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 834


Dicendum, quod passio importat immutationem patientis. Non autem dicitur
aliquis immutari simpliciter, quando id quod est principale in ipso, permanet
immutatum: et ideo simpliciter loquendo, quando ratio non immutatur a sui
aequalitate, vel aequitate, non dicitur passio, sed propassio, quasi imperfecta
passio: et hoc modo fuit in Christo.
Et ideo dicendum ad primum, quod proprie loquendo, est immutatio inferioris
partis tantum; et quando talis immutatio in nobis accidit, non praeordinatur a
ratione: ideo Glossa secundum statum potentiarum in nobis loquens, dicit propassionem
subitum motum. In Christo autem aliter fuit, ut ex dictis patet. Nec
tamen est verum quod omnis subitus motus sensualitatis sit peccatum veniale;
sed tunc tantum quando est tendens in illicitum, quod in Christo nullatenus fuit.
Ad secundum dicendum, quod dicitur non esse passio, quia non est perfecta
passio, quamvis sit de genere passionis; sicut ea quae parva sunt, quasi pro
nihilo reputantur; sicut dicit Damascenus, quod proprie passio est, quando
habet aliquam magnitudinem perceptibilem.
Ad tertium dicendum, quod Damascenus loquitur de passionibus corporalibus,
non animalibus.
«Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis non
deficiens a se Deo assumpsit: in quo quamvis aut ictus incideret, aut vulnus
descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem
haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent».
Verba haec Hilarii videntur a Christo dolorem passionis et timorem excludere:
quae tripliciter solvuntur. Quidam enim dicunt, Hilarium hoc retractasse: et
hoc dicebat Willelmus episcopus Parisiensis, quod viderat epistolam retractationis,
et fuerat sibi scriptum a quodam qui eam legerat. Et hoc videtur probabile
ex his auctoritatibus quas in littera Magister inducit: quarum una incipit,
ibi: «Interroga quid sit»: alia est notula quae incipit ibi: «Cum haec passionum
genera»; quibus expresse dicit, humanitatem Christi his infirmitatibus subiacuisse;
quod tamen littera negat, ut videtur. Alii dicunt, quod loquitur de
Christo quantum ad Deitatem; quia disputat contra illos in his verbis qui Dei
Filium creaturam dicebant. Sed huic non consonant verba auctoritatis, quae
faciunt mentionem de Christi carne. Solutio autem Magistri consistit in hoc
quod simpliciter noluit removere a Christo dolorem, sed tria quae sunt circa
dolorem. Primo dominium doloris; quod patet ex hoc quod dicit: «Quam igitur
infirmitatem dominatam huius corporis credis, cuius tantam habuit natura virtutem?».
Secundo meritum doloris, quod patet ex hoc quod dicit: «Non tamen
vitiosa infirmitatis nostrae forma erat in corpore». Tertio necessitatem doloris;
quod patet ex hoc quod dicit: «Videamus an ille ordo passionis infirmitatem in
Domino doloris permittat intelligi». Et secundum hoc solvuntur tria difficilia
quae in verbis eius videntur esse. Primum est quod dicit: «Poena in eo desaevit

Torna all'inizio