Fuit ergo iste Opio filius [cuiusdam Neapulitane] et
Rainaldi fi[lii Agonis predicti], et portatus fuit parvulus de Apulia,
ut vidi oculis meis. [Qui Oppiço fuit vir magni cordis, non tamen
bonus, quia multa mala fecit]; et illos de Fontana expulit de
Ferraria, qui eum sublimaverant, et Ferariensibus ultra modum
longum et durum fecit dominium annis multis. Et civitas
Ferarie erat terra Ecclesie ut audivi ab ore pape Innocentii
quarti, cum Ferarie populo predicaret. Et quia antiquitus marchiones
Hestenses fuerunt amici Romane Ecclesie, ideo Ecclesia
ex quadam amicicia sustinet eos et patitur quod sint ibi,
in Feraria scilicet.
In Trivisio dominatus est Albricus de Romano multis annis,
cuius crudele et durum fuit dominium, ut cognoverunt qui experti
sunt illud. Hic vere membrum fuit diaboli et filius iniquitatis, sed
mala morte periit cum uxore et filiis et filiabus. Extrahebant
enim qui interfecerunt eos tibias et brachia filiorum puerorum
de corpore eorum, cum adhuc vivi essent, parentibus videntibus,
et cum eis percutiebant os patris et matris; postmodum ligaverunt
uxorem et filias ad palos et combusserunt eas. Et erant
nubiles et pulcherrime virgines de mundo nec erant culpabiles;
et non pepercerunt innocentie et pulcritudini earum propter odium
patris et matris. Terribiliter enim et horribiliter leserant et afflixerant
Trivisinos. Unde et veniebant ad Albricum cum tenacibus
et extrahebant de corpore eius, cum adhuc viveret, in platea
quilibet unum bolum, et sic destruxerunt corpus eius ludibriis
et opprobriis et gravibus tormentis. Nam interfecerat isti consanguineum,
illi fratrem, illi patrem, illi filium. Et usque adeo graves
ponebat collectas et mulctam terre ita frequenter, quod oportebat
eos domos destruere; et parietes et assides et scrinia et
vegetes et dolia ponebant in navibus et mittebant Ferariam ad
vendendum, ut haberent denarios ad solvendum et se redimendum.
Vidi ista oculis meis. Et simulabat se cum Icilino de Romano,
fratre suo germano, habere guerram, ut securius ista mala facere
posset, et non parcebat in cede civibus et subditis suis.
Ideo dicit Sapiens, Prover. XXVIII: Leo rugiens et ursus esuriens,
princeps impius super populum pauperem. Et iterum:
|
|