Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 14


« Bene adhibita ratio cernit quod optimum sit, neglecta vero multis implicatur
erroribus ».
Quarto requiras utrum dicas quid asperum an dulce et suave.
Dulcia enim verba semper sunt proferenda, contraria vero tacenda
et penitus omittenda. Dixit enim Jesus Sirac: « Tibie et psalterium
suavem faciunt melodiam, super utraque autem lingua suavis ». Et
iterum idem dixit: « Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos ».
Inde etiam dici consuevit: « Silva tenet leporem, sapientis lingua
leporem ». Et Pamphilus dixit: « Excitat et nutrit facundia dulcis
amorem ».
Quinto requiras an dicas quid durum an molle. Mollia enim
verba et non dura dicenda sunt. Ait enim Salomon: « Mollis responsio
frangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem ».
Sexto requiras an dicas quid pulchrum an vero turpe vel malum.
Nam pulchra et bona verba dicenda sunt, turpibus et malis penitus
omissis. Nam dixit beatus Paulus in epistola prima ad Corinthios:
« Nolite seduci: corrumpunt bonos mores colloquia prava et mala ».
Et alibi idem dixit in epistola ad Ephesios: « Omnis sermo malus de ore
vestro non procedat ». Et iterum in eadem epistola subicit: « Turpitudo
aut stultiloquium aut scurrilitas, que ad rem non pertinet, non nominetur
in vobis, sicut decet sanctos ». Et Seneca de formula honeste
vite dixit: « A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum
impudentiam nutrit ». Et Salomon dixit: « Homo assuetus in verbis
improperii non erudietur cunctis diebus vite sue ». Sermo itaque
tuus non sit turpis, sed semper in gratia sale sit conditus. Ait enim
beatus Paulus in epistola ad Colossenses: « Sermo vester semper in gratia
sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat unicuique respondere ».
Septimo requiras ne quid dicas obscurum vel ambiguum, sed dicere
debes clarum et apertum. Dicit enim lex: « Nichil interest,

Torna all'inizio