Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 136

Tomus II


de Antiochia etc. Heinricus Dei gratia
rex Turrium et Galluri etc. Volentes igitur
praedicta omnia, cum celeritare qua convenit
exequi, prout decet, vos pro parte Serenissimi
patris nostri instanter requirimus, et
ex nostra rogamus et hortamur attentius: quatenus
statim receptis praesentibus, more solito,
fideliter et devote circa Imperialia obsequia animorum
vestrorum curam vigilem adhibentes,
equis et armis apparatum laudabilem faciatis,
quemadmodum tam grande negotium exposcit
ad praesens: ita, quod ad aliam requisitionem
nostram, tam fideliter quam laudabiliter
una nobiscum, si opus fuerit, pro praedictis,
ut convenit, veniatis.
Cap. CXIX.
De remissione militum, ad suum servitium
transmissorum, cum hortatione.
Milites vestros, ob nostrae reverentiam Majestatis
ad nostram provinciam destinatos,
vel ad nostra servitia deputatos:
quorum servitia per operum efficaciam satis
grata gerimus et accepta: providimus hilariter
ad propria remictendos. Et quia vos inter caeteros
fideles nostros de Thuscia, ad servitia fore
cognoscimus promptiores, fidem vestram
constantem, quam ab experto cognoscimus,
dignis duximus laudibus multipliciter commendandam.
Monentes fidelitatem vestram
pariter et hortantes, quatenus juxta solitum
circa nostrae Serenitatis augmentum, et obsequia
fructuosa, vestra parata existat devotio:

Torna all'inizio