Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 16

Liber I


tum observatrix esse dici potest. Ea veteres magna in scribendis epistolis utebantur. Sed eius rei praecepta separatim non reliquere, propterea quod cum eo, quem instituebant oratorem, coniuncta viderentur. Nos, qui illud iam assequi non possumus, huic incumbimus, hoc magnum existimamus, hinc praecepta exquirimus. Illud tamen in primis observandum est, ut artem, quantum possumus, dissimulemus. Illa enim erit optima demum et artificiosa epistola, quae minime affectata artificiosaque videbitur. Imitatio est diligens conatus eius exprimendi cuius in re aliqua similes esse volumus. Haec ab optimis est petenda semper. Stultum est enim, ut ait Plinius, sibi ad aemulandum non optima quaeque proponere. Atque hac quidem in re quem, cum Cicerone comparemus, habemus neminem: qui non solum est optimus, sed in hoc genere pene solus. Nam Plinium Nepotem, ei qui aliquid eloquentiae assequi velit, ego quidem imitandum non puto. Danda est igitur opera, ut Ciceronis quam simillimi esse possimus. Nam, ut ait Quintilianus, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. Exercitatio est assidua consuetudo eius rei, in qua proficere volumus, faciendae. Haec multa scriptione comparatur; cuius rei unusquisque sibi magister esse potest. Tantum autem haec una res cum ad caetera omnia,

Torna all'inizio