Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 244


Ad sextum dicendum, quod Philosophus accipit voluntarium large, non secundum
quod dicitur a voluntate, sed secundum quod dividitur contra violentum;
unde cum violentum sit cuius principium est extra, voluntarium erit cuius principium
est intra; et inde est quod animalia quae moventur ex seipsis, motus
voluntarios habere dicuntur, nec tamen electionem habent aut voluntatem, sicut
Philosophus ibidem ostendit; unde nec liberum arbitrium.
Ad septimum dicendum, quod animalia non apprehendunt rationem convenientis
per collationem, sed per quemdam naturalem instinctum; et ideo animalia habent
aestimationem sed non cognitionem; sicut etiam habent memoriam, sed non
reminiscentiam, quamvis omnia haec partis sensitivae sint: et ideo ex determinatione
naturae actus suos exercent, non autem ex propria determinatione agentis; unde
omnia eiusdem speciei similes operationes faciunt, sicut omnis aranea similem
facit telam, quod non esset si ex seipsis quasi per artem operantes sua opera
disponerent: et propter hoc in eis non est liberum arbitrium.
ARTICULUS 2
Utrum liberum arbitrium possit cogi
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod liberum arbitrium cogi possit. Quod enim immutatur ab aliquo
agente, cogitur ab illo. Sed ut dicit Glossa ad Rom., Deus potest immutare
voluntatem hominum in quodcumque voluerit. Ergo videtur quod voluntas a
Deo cogi possit, et ita liberum arbitrium.
2. Praeterea, omne agens quod non potest aliter operari quam ab altero sibi
determinatur, cogitur ab illo. Sed liberum arbitrium non potest aliter operari
quam Deus praescivit vel praedestinavit. Ergo videtur quod liberum arbitrium
a Deo cogatur.
3. Praeterea, virtus superior potest cogere inferiorem. Sed in ordine universi
quaedam virtutes sunt superiores quam liberum arbitrium. Ergo ipsum cogere
possunt.
4. Praeterea, intellectus est altior potentia quam voluntas. Sed intellectus cogitur
in demonstrationibus, ut ex 5 Metaph. apparet. Ergo videtur quod
etiam voluntas et liberum arbitrium cogi possint.
5. Praeterea, motus inferiores regulantur secundum motus superiores: quia
omne quod non uniformiter se habet, regulatur per aliquid uniformiter se
habens. Sed motus liberi arbitrii maxime difformiter se habent. Ergo videtur
quod indigeant regulari per actiones uniformiter se habentes. Huiusmodi autem

Torna all'inizio