Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1028


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod reparatio humanae naturae a Deo
facta est; unde potest dupliciter considerari: scilicet ex parte Dei, et ex parte
ipsius naturae reparandae. Ex parte autem Dei potest attendi triplex necessitas.
Una est necessitas coactionis: et haec respectu nullius potest Deo attribui, quia
non potest in eo aliquid violentum esse, neque extra naturam, cum sit immutabilis,
ut dicit Philosophus.
Alia necessitas est absoluta; et haec quidem cadit in Deo respectu illorum quae
in ipso sunt, quae scilicet naturam suam consequuntur, quia impossibile est ea
aliter se habere, sicut necessarium est Deum esse, vel esse bonum, et alia huiusmodi:
sed haec necessitas non est Dei respectu alicuius effectus: quia non agit
ex necessitate naturae, sed ex libertate voluntatis.
Tertia necessitas est ex suppositione, non quidem finis, quia non est dubium
quin Deus ad aliquem finem posset inducere multis aliis viis etiam quam illis
quae modo determinatae sunt ad finem aliquem; sed ex suppositione alicuius
quod est in ipso, scilicet praescientiae, vel voluntatis, quae mutari non possunt:
secundum quem modum dicitur, quod necessarium est praedestinatum salvari;
et haec dicitur necessitas immutabilitatis a quibusdam; et per hunc modum
necessarium fuit ex parte Dei humanam naturam separari, quia ipse praeviderat
et ordinaverat reparandam. Sed haec necessitas, ut dictum est, est necessitas
conditionis, non absoluta; sive consequentiae, non consequentis.
Et similiter ex parte hominis potest considerari triplex necessitas. Una necessitas
absoluta, quae est respectu eorum quae naturaliter homini insunt, sicut
hominem necessarium est esse risibilem, et alia huiusmodi: et sic non est necessarium
humanam naturam reparari, quia reparatio non sequitur ex principiis
naturalibus. Alia est necessitas coactionis; et haec quidem est respectu eorum
quae homo maiori virtute coactus facit, et involuntarius simpliciter, vel secundum
quid: et talis necessitas non fuit in natura humana respectu reparationis,
quia Deus ad virtutem non cogit. Tertia vero necessitas est ex suppositione
finis, sicut necessarium est homini habere navem, si debet ire ultra mare; et hac
necessitate necessarium fuit humanam naturam reparari, si scilicet ad visionem
Dei admitti debuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non omnis necessitas est coactionis, ut patet
ex dictis; et ideo in processu est fallacia consequentis.
Ad secundum dicendum, quod necessitas quae est ex suppositione voluntatis,
immutabiliter aliquid volentis, non minuit rationem voluntarii: sed auget tanto
magis, quanto ponitur firmius inhaerens volito, ut moveri non possit.

Torna all'inizio