Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 545


sepelierunt, de qua vidi expressum miraculum in persona mea
duplicatum, alibi recitandum.
5. Mirum autem continuum ibidem apparet, tam de apercione
maris quam de pavonibus, et quia quanto plus trahitur
terra de illa fovea una die, tantum scaturit alia, de qua bibita
curantur languores, tam per christianos quam per Thartaros et
paganos fiunt aperta miracula. Dedit eciam Rex ille stateram
ponderis piperis beato Thome et omnium specierum aromatum
in eternum, quam nullus potest eis auferre sine periculo mortis.
Fuimus ibi diebus quatuor; ibi est summa perlarum piscacio….
6. De monstris que hystorie vel fabule fingunt vel pingunt
et dicuntur esse in Yndia, de quibus eciam beatus Augustinus,
Lib. De civitate Dei XVI facit memoriam, puta, quod sunt
qui tantum in fronte unum habent oculum, quidam plantas
versas post crura; quibusdam utriusque sexus naturam, et dextram
mammam virilem, sinistram muliebrem esse fingunt; alii sine capite
et sine ore in pectore tantum habere foramen; alii per
nares tantum alitu vivere; alii statura cubitali cum gruibus
dimicare; alii octavum annum non excedere, quinquies concipere
et parere; alii sine iunctura; alii supini iacentes planta
pedis umbram sibi faciendo; quidam habentes capita canina;
ypotamos et alia multa monstra poete finxerunt. De istis
omnibus sic concludit beatus Augustinus: Aut nullomodo sunt,
aut si sunt et racione utuntur vel uti possunt, ex Adam omnes
homines sunt, aut monstra in natura sunt, tamen ex Adam,
sicut inter nos aliquando nata sunt pauca in illis partibus et in
toto genere humano sunt multa, sicut ponit exemplum de variis
gibbosis, de homine habente sex digitos et de aliis multis.
7. Sicut imperator nobilissimus Karolus quartus portavit de
Tuscia puellam in facie omnino pilosam et in toto corpore maximis

Torna all'inizio