te ipsum hereticum comprobares. Sed ne quis nescius romani
concilii indiscretam de negotio ferat sententiam, principium
eius medium, atque finem simul hic apponam: Ego Beringerius
indignus diaconus ecclesie sancti Mauricii andegauensis cognoscens
ueram catholicam et apostolicam fidem anathematizo omnem
heresim precipue eam de qua hactenus infamatus sum, que
astruere conatur panem et uinum que in altare ponuntur post
consecrationem solummodo sacramentum et non uerum corpus
et sanguinem domini nostri Iesu Christi esse nec posse sensualiter
nisi in solo sacramento manibus sacerdotum tractari uel
frangi aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sancte romane
et apostolice sedi, et ore et corde profiteor de sacramentis
dominice mense eam fidem tenere quam dominus et uenerabilis
papa Nicholaus et hec sancta synodus auctoritate [411] euangelica
et apostolica tenendam tradidit michique firmauit, scilicet
panem et uinum que in altare ponuntur post consecrationem non
solum sacramentum, sed etiam uerum corpus et sanguinem domini
nostri Iesu Christi esse et sensualiter non solum sacramento
sed in ueritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium
dentibus atteri, iurans per sanctam et omousion Trinitatem
et per hec sacrosancta Christi euangelia. Eos uero qui contra
hanc fidem uenerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis eterno
anathemate dignos esse pronuncio. Quod si ego ipse aliquando
aliquid contra hec sentire ac predicare presumpsero, subiaceam
canonum seueritati. Lecto et perlecto, sponte subscripsi . Cum
uenisses Romam fretus iis qui plus impensis a te beneficiis
quam ratione a te audita opem tibi promiserant, non ausus defensare
quod ante senseras postulasti Nicholaum pontificem
|
|