Tauricam a ventis depostata est, operante Diana, 				c.82v.b 
Thoanti regi, ut ibi preesset sacris dee, cui ex humano 
sanguine fiebant sacra1. Quod aperte Chorus 
cecinit apud Senecam, in Octavia, ubi dixit: 
"  Leves aure zephirique leves 
Tectam condam nube etherea 
Qui vexistis raptam seve 
Virginis aris Effigeniam"   etcetera. 
Crediderunt tamen Greci ex virgine sacra facta, ideo 
Clithemnestra, dolens apud Senecam in Agamenone 
cum nutrice, dixit: "  O scelera semper sceleribus vincens 
domus Cruore ventum emimus, nece bellum"  . 
Nec hoc Maro siluit quando, in secundo Eneydos, dixit: 
"  Sanguine placastis ventos et // virgine cesa"   		c.83r.a 
etcetera. Idem, sed multum extense, narrat Ovidius in 
III li. Ponti.  Dares autem Frigius non cervam nec Effigeniam, 
sed thus dixit materiam fuisse sacrorum, prout 
dicetur in li. Ins. , c. Aulis.  Post hec, ut scribit Ovidius 
in IIII Epistula li. IIII de Tri.  et Servius in preallegato
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |