Quod melius est civitatem et regnum regi
uno quam pluribus, et quod regnum
est optimus principatus.
Cap. III.
Quia intendimus ostendere quae sit optima politia,
et quis sit optimus principatus. Postquam distinximus
modus principandi, et declaravimus qui illorum
sunt recti, et qui perversi: restat ostendere inter principatus
rectos quis sit melior. Assignatur autem communiter
quatuor viae quod regnum est optimus principatus,
et quod melius est civitatem aliquam, sive provinciam
regi uno, quam pluribus, sive illi plures sint pauci, sive
multi. Prima via sumitur ex unitate et pace, quae debet
intendi in regno et civitate tanquam finis. Secunda ex
civili potentia, quae requiritur ad regnum civitatis. Tertia
ex iis quae videmus in natura. Quarta ex his quae videmus,
et experimento didicimus in regiminibus civitatum.
Prima via sic patet. nam pax et unitas civium
debent esse finaliter intenta a legislatore, sicut sanitas
et aequalitas humorum est finaliter intenta a medico:
hanc autem unitatem et concordiam magis efficere potest
quod est per se unum. magis autem per se unitas reperitur
in uno principatu, si dominetur unus princeps,
quam si dominentur plures. Immo cum plures principantur,
nisi illi plures sint uniti et concordes. et propter
quod autem unumquodque, et illud magis. Si ergo est
pax et concordia inter cives, si plures principes sint
quam unum: ergo si slus unus principaretur inter eos,
non sic de facili turbari posset pax ipsorum civium.
Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex civili potentia, quae requiritur in regimine civitatis.
|
|