Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 307


regis nisi duo adherere quorum neuter ego sum: aut scilicet
homo crudelis et presumptuosus, non timens quemquam,
nec parcens alicui; propter eius crudelitatem et impietatem
timent(es) eum omnes, et sic attingit complementum suorum
operum in omnibus que cupit; aut homo vilis et despectus
ab hominibus, cui alij non inuident nec ipsum reputant. Sed
quicumque attendens ad seruitium regis fuerit verecundus et
mansuetus nec intendit esse crudelis hominibus, non prosperabuntur
eius negocia, nec sua conuersatio cum illis diu permanebit.
Irruent enim contra ipsum regis amici ac eius inimici.
Amicus enim inuidebit ei pro suo statu et reddetur sibi
inimicus. Inimicus vero regis inuidebit similiter huic, nitens
ipsum suo domino diffamare. Et cum hij duo aduersus eum
congregantur, exponit se periculo mortis. Dixit autem rex:
Ne timeas odium meorum virorum et eorum inuidiam aduersus
te, quoniam eos elongabo abs te, nec eorum conuersatio
tecum erit, nec tua cum eis, et honorans honorabo te pre illis
et quodquod mihi dixeris factum erit. Ait ad eum: Domine
rex, si vis me honorare, dimitte me viuere in his locis solitarie
et tranquille, quoniam melius est mihi quam vinere sub
inuidie trepidatione hominum tui regni. Quicumque enim
viuit sine timore, sufficit ei panis et aqua. Scio, inquit, quoniam
qui adheret seruitio regis, plures ei tribulationes superuenient
et visitationes in vita sua quam ceteris hominibus
eius mundi. Vita enim breuis cum tranquillitate melior est
vita mille annorum cum labore et timore. Dixit ei leo: Intellexi
iam verba tua,. sed noli timere de huius modi que tu
dicis, quia non potero te penitus derelinquere. Dixit ad eum:
Ex quo penitus deliberauit hoc rex facere, peto vt mihi sub
vinculo federis promittat, si quando aliqui sibi mala de me
ferant, ne illa credat, sed me vocet et responsionem meam ac
veritatem semper audiat. Quia scio quod odient me illi qui
sub me substituentur propter timorem nominis mei, et qui

Torna all'inizio