Laudenses itaque suos legatos ad imperatorem statim 
direxerunt, qui omnia ipsi narraverunt per ordinem, que 
eis acciderant. Ex quo valde congratulans imperator, quod 
Laudenses, qui perpauci erant, a tanta multitudine se sic 
defenderant et in campo prelium durissimum fecerant, statim 
post paucos dies cum suis militibus Laude profectus est et 
ipsis Laudensibus multas grates in concione retulit de hoc, 
quod viriliter cum hostibus imperii pugnaverant; eos tamen 
ammonens eisque precipiens, ne ulterius Mediolanensibus in 
campo nec extra civitatem ad pugnandum se opponerent, 
sed civitatem solummodo, non agros defenderent; dicens se 
metuere, ne nimia Laudensium audacia et presumptio Laudenses 
perducat ad civitatis etiam amissionem. 
Deinde cum ipsis Laudensibus equitibus atque peditibus 
profectus est ad pontem, quem Mediolanenses ad Pontirolum 
reedificaverant suis maximis sumptibus, castrumque Pontiroli 
cepit et ipsum concremans dissipavit; ipsum quoque 
pontem de Pontirolo destruxit — et in Aduam proiectus 
est — atque ad civitatem Laude rediit. Post paucos vero
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |