Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 232


Coadunatio similis similitudinis, ut cum per vitam, qua fruimur ex
anima, vitam eternam representamus. Vita enim vite est similitudo similis.
Similiter cum natura nature, cum incorporeum incorporeitati coniungitur
similis similitudinis coadunatio perhibetur, ut cum divinitas humanitati
in Domino Ihesu Christo ad unius persone essentialitatem componitur.
Panis quoque, quem videmus, pani vivo et celesti ad verborum
mirificam virtutem simili similitudine componitur, dum panis in panem
omni in se creatione consumpta conmutatur, immo convertitur.
Denique in omnibus est similitudinis similis coadunatio, que divine appellationis
caractere, cum Deum representant, imaginativa ratione resplendent,
ut cum [sol] iusticie soli, cum lumen vel splendor seu candor
lucis eterne lumini vel splendori aut candori [componitur], vel quicquid
talium honorabilium divinarum nominationum a sacra Scriptura Deo
coadunata reperies.
Illa vero coadunatio que fit per insimilem similitudinem talis est,
ut per aliquam significantiam representet in superis, quod in superis
reperire non est. Ut cum divinitati leonem vermem florem, vel lilium
ventum flumina, vel lapidem petramve, theologica maiestate coniunxeris,
et in angelis boves vel oves, ut in cherub IIIIor vultus, IIIIor animalia,
sex alas in seraphin, et in aliis spiritibus thronos audies lectitari, insimilis
similitudinis coadunationem intelliges. Si quis autem dixerit pictorem
speculum aquam et gladium seu quodque lucidum splendorem quoque
cum obscuro umbram componere et coadunare, et similis similitudinis
coadunationem facere, ut pictura Partonopei sit coadunatio ad Partonopeum,
non est refragandum iri, cum ibi sit representatio similiter
similis. Ast de coadunatione imaginum, quibus demonibus latria olim,
id est cultus soli Deo vivo et vero debitus, ferebatur, libens concedo ut
bestialis et cornuta ac inrationabilis et insensata representationis fieret
compositio et coadunatio, ut bestialitati mugibili vel rudibili seu lintribili
ut muris et talpe, is simili similitudine componeretur, qui suam rationalitatem
et honorem angelicum sibilo draconis ac feritati conmiscuit.
Similis enim illis est et a quibus et in quibus colebatur, ea est.
Mixta vero coadunatio est aut complexionum ex humoribus exuberantium
plus iusto profusa et dicitur “conspergo, consperginis”, et

Torna all'inizio