quem super impositum puppi, quo scaeva veniret
tempestas placanda maris, duxisse feruntur
Neptuno; tenui tum labitur equore pontus.
Non tam laetus erat Veneri coniunctus amice
quamvis Vulcani Mars clausus ab arte fuisset,
quantum hodie fuso Frigiorum a sanguine, quantum
funeribus res gesta suis dedit impia menti
gaudia vel quantum magnos per bella triumphos.
Non minus affligit miseros Fortuna Sicanos
armigerosque alios omnes, quos Ungarus et quos
omnis dat regio scaeve per proelia morti.
Punica bella olim terris multum aspera et omni
horrida scaevitia, quae tot gessere tiranni,
non tantum in campis fusum videre cruorem,
quantum Teucrorum fecere cadavera, quantum
vulnera; cum multo tinguntur sanguine silve,
dum fugiunt fixi cupiuntque evadere mortem.
Non facit officium languens sibi lingua nec ipsum
pectus, stant tremule defesso in corpore vaene,
fortia terga iacent, nullis sunt brachia telis,
ni quae forte vicem cepere atque ocia, parvo
|
120
125
130
135
|