Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 131


Versa est in luctum cithara nostra et organum nostrum in vocem flentium audita nuper quondam
T., filii vestri, morte acerba pariter et invisa. Illius enim iuventus florida, militaris strenuitas et morum
venustas ad memoriam revocate movent lacrimas, cor amaricant et suspiria ingeminare compellunt,
dum et mortui dolemus occasum et nostri viventis innovatam tristitiam ac patrios de talis
obitu filii dolores attendimus insperatos. Dolemus siquidem, sed doleremus amplius, si conferret;
lacrimarum fluenta decurrerent et vox lugubris non cessaret, si tante iacture calamitas ex hiis posset
vel similibus relevari. Sed ecce, vir nobilis, vir expertus prospera et adversa, quid confert dampnum
dampno adicere, quid defuncti accrescit casui de luctu viventium vel ploratu? Nonne frustra laborem
impendimus, ubi, quod perdimus, nullo potest opere vel studio reparari? Summorum namque
pontificum devota religio, philosophorum prudentia, imperialis maiestas, regum sublimitas et thesaurorum
immensitas nec umquam hactenus effugere potuit nec evitare poterit brevis articulum
sepulture. Licet igitur caro carni condoleat et paterno affectui amarum sit admodum funus nati, ne
tamen dolendo sic aspere divino videamini iudicio contraire, quod mortis subiecit sententie omnem
carnem, neve, quod absit, inde salutis incurratis periculum, unde nullum potest commodum expectari,
abscedat meror, tergantur lacrime, suspiria conticescant, et cum sancto Iob gratias effundamus
dicentes: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum. Evenisse quidem equanimiter sustinere nos condecet, quod necessario novimus
fuisse venturum, nec equum digne decernitur de morte tristari alterius durius quam de nostra, que
procul dubio, licet incerto tempore, nos consumet. Sic itaque temperetis a fletibus, sic patienter
voluntatem Domini toleretis, ut nec illius incurratis offensam nec vestro derogetis nomini ex molestia
indiscreta, quin potius vobis et vestris taliter remedium consolationis assumite, ut, qua viguistis
hactenus corporis, cordis quoque probemini non dissimili serenitate vigere.

IV 15

Communis calamitatis eventum vobis lator presentium referet tamquam passus, proprie casum miserie
referet tamquam videns. Sit ergo nobis in utriusque hominis passione compassio, et quod iuvare
presidiis non poteritis, de confortatione saltem residui non tardetis.

IV 16

Si omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos agri, si lunam pallescere, si solem videmus aliquando
eclipsari, quid est homo, quod ingemiscis lacrimis mortuo fratre tuo? Cur non tacet pupilla
oculi tui doloris amaritudinem transfundendo? Noscis enim, quod omne compositum, philosopho
testante, dissolvitur, et preter angelos omnis occidit creatura. Unde illud propheticum: Homo vanitati
similis factus est, et dies eius sicut umbra pretereunt, et quasi vas figuli confringetur. Humanum
quidem est flere, sed continuare fletus penitus inhumanum, cum dicat apostolus: Nolite contristari
sicut et ceteri, qui spem non habent de resurrectione mortuorum. Unde Augustinus: Non illos amisimus,
sed premisimus, qui de hoc seculo recesserunt. Cum igitur frater tuus ad regionem sanctorum

Torna all'inizio