Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 289


sperabat tamen hoc non attemptasse Beled. Confidebat enim
de eius prudentia et intellectu. Et ait Beled sua prudentia ad
regem: Nequaquam tristetur dominus rex nec doleat, fletus
et contristatio non restituunt quod perditum est, sed animam
affligunt et dolorem prestant corpori. Inimicis autem regis
tristicia addit gaudium; propter hoc consulo tibi, domine rex,
sine ab hoc et ne tristeris pro re que nunquam recuperari
potest, et, si placet, dicam parabolam similem huic accidenti.
Cui dixit rex: Volo, narra mihi illam. Inquit Beled:
Dicitur quod fuerunt due columbe masculus et femina,
et cum sibi grana tritici congregassent ex areis donec nidus
suus plenus esset, dixit masculus femine: Volo vt nihil nunc
de hac quantitate tritici comedamus vsque tempus hyemis
quando non inueniemus per campos et areas. Cui dixit femina:
Intellexi verbum tuum, obseruabo illud. Erant autem
grana que ibi posuerant humida ex pluuia illa madefaciente.
Et cum calor estiuus aduenisset, ex[s]ic[c]auit triticum ibidem,
ut eius quantitas deficeret. Post multos vero dies rediens
maritus ad nidum et videns quantitatem tritici diminutam
dixit vxori sue: Nonne tibi precepi de hoc frumento
non recipere vsque ad tempus hyemis, quando non inueniemus
per montes et campos? Cui respondit vxor: Nihil de
eo gustaui; defecit tamen ab estiuo calore et ventorum
ex[s]ic[c]atione. At ille, cum non crederet suo verbo, percussit
eam rostro in suo capite donec eam interficeret. Et factum
est, cum venisset hyems, madefactum est frumentum
ex humiditate pluuie et austri, tumuit ita vt plenus esset
nidus. Et videns hoc, columbus cognouit quoniam dixerat
sibi verum vxor sua, et quia innocens ipsa fuerat; et cepit
dolere et contristari super eo quod interfecerat illam, et
sedebat tota die vacans tristiciis et extenuans se fame et siti
donec mortuus est.
Et propter hoc decet vnumquemque virum prudentem

Torna all'inizio