Octavum circulum tenent anime iam purgate 				c.101r.a 
Rubrica LXXXV 
Octavum circulum tenent anime iam purgate. Que quidem 
monstrantur hiis carminibus Virgilianis: 
"  Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi, 
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat, 
Quique pii vates et Phebo digna locuti, 
Inventas aut qui excoluere per artis 
Quique sui memores alios fecere merendo: 
Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta"  . 
In hiis carminibus Virgilius maxima sciencia usus est, 
ponens in eis omnes cardinales virtutes. Nam, per primos, 
fortitudo datur intelligi, que versatur circa pericula 
mortis, que pro salute patrie non debent refugi, prout 
dicunt theologi et phylosophi morales et naturales.Unde 
Tullius, in sexto de Re publica: "  Sunt optime cure de salute 
patrie, quibus agitatus exercitatusve animus in sedem 
hanc, idest celum domumque suam velocius pervolabit"  . 
Per secundos, intelligitur continencia, cuius est fugare superflua. 
// Per tercios, iusticia intelligitur, de qua dixit			c.101r.b 
Tullius in li. sexto de Re publica: "  Cole iusticiam et 
pietatem, que, cum sit magna in parentibus et propinquis, 
tamen in patria est maxima"  . Require in libro Provi. c. .. 
…(sic). Per ultimos, intellexit prudenciam, que virtutem 
est omnium directiva.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25
  |