: Formularium florentinum artis notariae

93


pro eis et eorum heredibus, eisdem emptoribus et eorum
heredibus, per stipulationem promiserunt, et se et eorum
heredes obligando, promiserunt eisdem nichil contra
predicta, vel singula, datum vel factum habere, nec in
futurum, aliquo modo vel iure, facere, et de predictis
et singulis non inbrigare de cetero vel molestare, et
contra non venire vel facere, set ita observare et, ut
dictum est, defendere et expedire. Si autem datum vel
factum est, vel apparuerit, quod contra hec sit, et omnia
et singula non observaverint, aut si de predictis et
singulis aliquo modo vel iure agere vel litigare, aut in
causa vel extra fatigare vel molestare, presumpserint,
vel si contra hec aliquam exceptionem vel defensionem
iuris vel facti proposuerint, vel si contra apponi fecerint,
aut si, ut dictum est, non defendiderint, et expediderint
et disobligaverint, vel contra hec venerint
vel fecerint, promiserunt tunc dare et solvere, nomine
pene et pro pena, eisdem emptoribus, et eorum heredibus,
duplum extimationis predicte case et rei pro
tempore meliorate, et insuper duplum predicti pretii,
scilicet libras tot pisanas, et omne dampnum et litis
expensas resarcire et emendare eisdem, de iure, sub
obligo potestatis plus eos cogere potentis, hiis omnibus
et singulis manentibus semper ex pacto ratis et
firmis, sub ypotheca rerum suarum, pro qua siquidem
venditione, tradictione, concessione, et hiis omnibus et
singulis, fuerunt confessi predicti venditores in veritate,
et non spe future numerationis, nomine pretii et pro
pretio, recepisse et habuisse, sibi numeratas et solutas,
nomine pretii, esse, a predictis emptoribus, libras tot
pisanas, de quo pretio vocavit se bene pagatum, sciens et
profitens predictam terram et rem maioris et pluris
pretii esse, et quod plus est et valet, predictis emptoribus
et eorum heredibus, inter vivos et inrevocabiliter,
donaverunt et concesserunt, omni merito et launacchil,
et omni exceptioni non soluti pretii et pecunie non numerate,
fori privilegio, et omni leg(um) et iuris ac
constituti auxilio et beneficio, exceptioni doli mali, et
in factum, conditioni sine causa vel ex iniusta causa,

Torna all'inizio