Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 331


Castra per Italiam cesar sua visere querit,
Nec volet in populis tamquam gravis hospes haberi,
Imperat armigeris, agmina pauca geri.
Circuit Italiam cesar, paucis comitatus,
Quem Tuscana fides dimisit honorificatum;
Prospicit archatus; circuit omne latus.
Ianua cum Pisa sunt tunc a cesare visa,
Utraque gavisa servire per omnia nisa,
Hec dominum ditat, hec quoque fecit ita.
Pisa suum dominum tanto suscepit honore,
Quantum nemo potest metrico narrare canore
Invida de more ianua magna dolet.
Ianua maiorem domino nisi prestet honorem,
Extimat atque dolet se viribus inferiorem,
Unde minor domini gratia danda foret.
Nec mare nec stagna tetigit tunc gens Alemanna,
Set per Serzana subiit montana Lovangna,
Expensas regi villa Sigestra vehit.
Undique presbiteris populisque per arva paratis,
Laudibus intonuit: Wilicom! bene vos veniatis!
Porrigitur gratis victima multa satis.
Organa, trumba sonant, laudatur ubique corona,
Ianua nostra bona sic sic facit usque Saonam;
Munera tunc donat, scrinia plena sonant.
41. Imperator egressus ex Italia ingreditur Provinciam et coronatur aput Arelatum.
Ianua discedit, maris undique litus obedit;
Subdita Niza redit, cesar super arce resedit,
Grassa, Forum Iulii debita iura dedit.
Que vexilla reget, recipit Provincia regem,
Sub cuius lege longevo tempore deget;
Hoc quicumque negat, cronica nostra legat.
Suscipit inventum dominum pars multa potentum,
Organa tum centum referunt sub laude retentum;
Quot dat musa tonos, protulit arte sonos.
Erogat addictum domino gens optima victum,
Affluit ascriptum, magis effluit inde relictum,
Nam velut unda fluit, potus et esca fuit.
Urbs Arelatensis Rodanusque peroptimus amnis,
Iam quasi centenis dominum non viderat annis,
Nunc gavisa magis cantica longa trahit.
Nunc videt optatam regem gaudens Arelatum,
Rite coronatum, regali sede locatum,
Fertque sibi gratum munus abinde datum.
42. De depositione Henrici ducis Saxonie per imperatorem F.
Saxonici qui gesta ducis dignoscere queris,
Cesaris ad laudem referas, si digna fateris,
Si variare velis, lector iniquus eris.
Sic neque cum vicio neque turpibus acta reponas,
Nam licet absque mora sic vicerit alma corona,
Assero personam stirpe venire bona.

Torna all'inizio