Adam potuit corrumpere totum humanum genus, 				c.97v.a 
quod susceperat immortalitatem et innocenciam, 
si non peccasset. Si Deus punit filios pro patre. 
Nupcie sunt bone, peccatum originale non est. 
Rubrica LXIX 
Ex quo ista materia in scolis sit frequentius clamosa, scias 
prout scribit Bonaventura super 2° Sentencia , quod Adam 
inquinare potuit totam naturam hominum per peccatum,quia 
erat principium institucionis humane. Ideoque non fuit sibi 
mandatum traditum tamquam singulari homini,sed tamquam 
stipiti humani generis. Ob hoc eciam susceperat inmortalitatem 
et innocenciam pro se et tota posteritate. Ideoque, si innocens 
stetisset, generasset posteriores innocentes et inmortales, 
sed quia fuit transgressor precepti Dei, in eius infectione 
ceteri sunt infecti, non tantum penaliter, sed culpabiliter. 
Sed contra Bonaventuram est quod scribitur Eçechielis 18: 
"  Non portabit filius iniquitatem patris, neque pater iniquitatem 
filii"  , ergo etcetera. Rursus: tam in Novo quam in Veteri 
Testamento, nupcie tamquam bone et legictime concesse 
sunt, sed ad nullum bonum necessarium consequitur malum,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |