ista poena ille plectendus sit, qui non valet intelligentia  
sic discernere ineffabilem Trinitatis unitatem,  
sicut discernitur in animo nostro memoria,  
intellectus, voluntas. Aliunde dicebat hoc Apostolus:  
Lege, et videbis ea quae loquebatur [ al. , quod  
ea loquebatur], quae fidem vel mores multorum aedificarent,  
non quae vix ad paucorum, eamque exiguam,  
quantulacunque in hac vita, de re tanta  
esse potest, intelligentiam pervenirent, id est, ut  
linguis prophetia proponeretur. 
27. ( Ibid. )  Ignorabitur . Multi in Christi cruce  
gloriantes, et ab eadem via non recedentes, etiam  
qui ista quae subtilissime disseruntur, ignorant,  
quia non perit unus de pusillis [ al. , ex illis] pro  
quibus mortuus est, ad eamdem perveniunt aeternitatem,  
veritatem, charitatem, id est, ad stabilem,  
certam, plenamque felicitatem. Ubi manentibus  
videntibus, amantibus, sunt cuncta perpetua 
CAP. XV.—1. LANFR.  Notum autem vobis. , etc.  
Dubitantibus Corinthiis de resurrectione mortuorum,  
probat Apostolus multis argumentis eam revera  
esse futuram, recolens quod illis praedicaverat,  
quibus evidenter apparet de resurrectione dubitandum  
non esse. 
2. AUGUST. ( lib. cont. Faust. ).  Novissime autem .  
Sed hic jam de coelo, post non parvum tempus  
ascensionis suae. 
3 AMBROS.  Tanquam abortivo . Apparuit illi primum 
de coelo, post oranti in templo. Abortivum  
se vocat, quia extra tempus natus in Christo, apostolatum  
accepit; in coelo Domino recepto in [ al. ,  
cum] carne.
  |  
  |