: Rationes dictandi

Pag 22


Terminatio epistole est, qua posita nichil est quod ad
epistolam attineat, ut si dicam in prima persona: saluto
Petrum et Paulum
; in secunda : salutate Petrum et Paulum fratres
et amicos meos ; in tertia: ut Petro et Paulo salus multiplicetur ,
X.
De diminutione epistole.
Quoniam igitur has quinque epistole partes constituimus,
ne forte cuilibet uideatur quod sine omnibus his nulla constare
possit epistola, uideamus nunc quarum diminutione
integra ualeat permanere.
Conclusio enim, que finalis pars est, sepe numero non
adhibetur, uel quia certa est utilitas uel inconmoditas negotii
quod supra dictum fuerit, uel quia in aliis partibus
epistola prolixa fuerit atque ob id tediose epistole prolixitas
deuitatur. integra tamen et recte formata ex reliquis quatuor
manet epistola.
Tacetur crebro peticio, cum nichil intendit petere animus
dirigentis. perfecta tamen ex tribus reliquis manet
epistola.
Uerumtamen si narratio non ponatur, ex reliquis duabus
nichil integrum remanebit.
Initium autem huius epistole erit a narratione, hoc
modo : significatum est uel conpertum nobis, uel ueridica narratione
plurimorum cognoscimus .
Item si a principio salutatio tollatur, ex reliquis quatuor
integra epistola remanebit. fit enim quandoque, ut quando
aliquis dedignationem uel iram uel motum indignantis animi
profiteri uoluerit salutationem nullam preferat, sed tantummodo
salutationis loco utrorumque nominum utatur positione,
ut: Petrus Johanni ; uel aliqua de supra dictis ad maiorem
animi dedignitationem significandam, ut: Petrus Johanni nequam
seruo et omni beniuolentia destituendo gratiam quam meruit ,
et similia. subticetur tamen quandoque propter timorem,
ut in Salustio: quis sim, ex eo quem ad te misi cognosces .
Si autem aliquo modo auferatur salutatio, necesse est
consequenter auferri beniuolentie captationem, quoniam contigue
sunt et ad inuicem coherentes.
Conuenienter ergo ex reliquis tribus manebit epistola
secundum mittentis arbitrium.
Si etiam narratio tollatur ab istis, ex peticione et conclusione
satis perfecta constabit. cuius erit initium: per

Torna all'inizio